Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870
Index
— 10 — religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma, qua homo cognitionem omnium cujuscunque generis veritatum assequi possit ac debeat." — Merito princípium istud rationalisticum dicitur, quia naturalem rationis vim regulám unicam profitetur, cui omnis subjicitur, admensuratur, et superaediíicatur fides. Quod quam sit perniciosum, christianaeque fidei adversum, facile est perspicere. Fides revelata christiana objective considerata : est complexus veritatum omnium et singularum divinitus revelatarum divina Jesu Christi in Ecclesia auctoritate ad credendum fide divina propositarum. Subjective sumta est firmus mentis et voluntatis assensus revelatis veritatibus propter eandem divinam auctoritatem exhibitus. — Ex quo patet, agi hic de fide non naturali sed supernaturali, cujus partes constitutivae et causae efficientes formales solae mentis humanae naturalos potentiae nullatenus esse possunt. Nam forma seu essentia vei natura fidei a principiis non difformibus sed pláne conformibus et connaturalibus habetur, quibusilla necperfectiornecinferioresse potest. Idcirco ad notionem fidei supernaturalis construendam praeter objectum fidei supernaturale, quod est verbumDei revelatum, motivum ac lumen fidei supernaturale necessarium est. Et motivum quidem supernaturale, cui fides supernaturalis tota innititur, unicum est formaié, nimirum divina auctoritas; haec auctoritas definit objectivam existentiam et essententiam fidei divinae, quia non aliunde quam divina interposita auctoritate positive constare potest, Deum praeter consvetum naturae ordinem liominis perfectioni succurrere, eumque fide revelata supernaturali ad ordinem supernaturalem evehere voluisse. Haec divina autoritas subjectivam fidem formát supernaturalem et absolutam, quippe divinae sapientiae et veracitati, falli aut fallere nesciae, innixam. Ut adeo qui fidem supernaturalem habét, eandem non propter judieium ratiouis, quo credibilitatis motivis assentitur, sed propter auctoritatem Dei revelantis ac testantis, cui verus perfectusque intellectus et voluntatis assensus debetur, omnino habeat est necesse : affirmante Apostolo I. Joan. 5. 10. Qui credit in Filium Dei, habét testimonium Dei in se; qui non credit Filio, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. — Luminis vero fidei efficacia ad gignendam conservandam et perficiendam fidem in mentibus nostris adeo necessaria praedicatur, ut sine illa nec intellectus in obsequium fidei captivari, nec voluntatis assensus obtineri queat. Joan. 6. 37, 44, 66. Christus loquens de credituris in se, ait : Omne, quod dat mihi Páter, ad me veniet. Nemo potest venire ad me, nisi Páter traxerit eum; nisi fuerit ei dátum a Patre meo. Ecclesia in Conc. Arausicano II. Can. 5. deciarat, eum apostolicis dogmatibus adversari, qui sicut augmentum, ita etiam initium, fidei, ipsumque credulitatis affectum non per gratiae douum, idest per inspirationem Spiritus Sancti, sed naturaliter nobis inesse dicit. Huicque fidei ex auctoritate et gratia divina resultanti adpromissa est merces supernaturalis, Math. 16. 17. Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sangvis non revelavit tibi ? sed Páter meus, qui in coelisest. Neque timeri debet, ne eorum, quae hac simplici forma suscipimus credenda, minus securam vei firmám in nobis capiamus fidei certitudinem; „etenim divinum lumen, quo ea percipimus, tametsi rebus perspicuitatem uon offerat, nos tamen de his dubitare non sinit, Deus enim, qui dixit detenebris lucem splendescere, ipse