Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 11 — illuxit in cordibus nostris, ut non sit nobis opertum evangelium, sicut iis, qui pereunt." Ca­tech. Conc. Trid. Part. I. Cap. 2. Quaest 2. Iis itaque, qui rationis humanae lumen et arbitrium statuunt normám credendi, manet opertum evangelium fidei, quia sibi non Deo credentes, fidem divinam eva­cuant, subjectivam persuasionem substituunt, gratia excidunt. Math. 11. 12. Confiteor tibi Pá­ter Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus et reve­lasti ea parvulis. — Perspicuum porro est, principio isthoc rationalistico divinam christianae reve­lationis auctoritam penituseverti.Namsiratioindividuálise suisprincipiis positivedeterminat,num doctrina aliqua a Deo revelata sit, et quid ab eo speciliter revelatum fuerit: jam non amplius divina sed humana auctoritas, non Deus sed homo determinat objectum fidei; itaque non Dei sed hominis libera voluntate definietur revelatarum veritatum existentia, numerus, sensus, finis, utilitas, necessitas ect. Hac vero judicandi et discriminandi ratione non solum piissima Dei et sapientissima in danda ho­minibus revelatione consilia pervertuntur, atque nostrae omnimodae a Deo dependentiae ratio in praxinegatur : verumetiam ipsa mens impius constituitur Dei revelantis judex, censor iniquus, cui jus arrogatursapientiametveracitatein divinam in dubium vocandi, decidendique, an Deusrecte locutussit: ratio humana supra mentem divinam extollitur, auteisaltem aequiparatur, juxta illám callidi serpentis fallacem svasionem :Gren. 3. 5. Eritis sicut dii scientes bonum et malum. Atque ita re­velatio christiana divino charactere ac vigore exuitur, dum humana auctoritate formaliter definitur, falsis interpretationibus corrumpitur, ad conditionem humanarum scientiarum et opinionum incerta­rum deprimitur, ipsaque religionis mysteria, in quibus mirabilis divinae sapientiae ao> virtutis dignatio nostraque ad ordinem et finem supernaturalem sublimatio maximé elucet, simpliciter ex­punguntur. — Neque parum inde itegritati et puritati fidei noceri, aliquem latere potest. Si rationalistae integram puramque revelationem grato ut oportet animo suscipere vellent, non eam insulsae mentis iniquis sophismatibus et cavillationibus lacerare praesumerent. Sed hac illorum in­tentio manifesta est, dum rationem unicam fidei normám constituunt. Et sane, ratio individuális objectivam fidei integritatem nec efficit nec efficere potest. Non eam efficit; sequeretur enim non a Deo sed a ratione profecisse objectivam ejus existentiam, quum illius sit determinare rei alicujus 'essentiam et causam integram, qui ejus auctor est et fons primarius; sequeretur, non alia in toto revelationis ambitu contineri posse ac debere objecta, nisi quae rationis spherae admensurata sunt; sequeretur, revelationem supernaturalem praestantiam et essentiam naturalis religionis minimé ex­cedere. Quae omnia tum notioni tum integritati revelationis christianae manifeste adversantur. Sed nec potest ratio integritatem fidei efficere, etiamsi haec quoad objectum ei proponatur; nam ut ratio divinae revelationi nihil omnino detrahat, deberet divinae menti per omnia esse aequalis, eique in­tellectu ac voluntate perfecte conformis, ita sapiens et verax, ut nec falli possit nec fallere velit, nulloque in puncto a divina mente tamquam norma principali aberrare queat. At vero quis ut Deus ? Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Rom. 3. 4. Parum etiam consu­leretur puritati fidei; quae in eo consistit, ut nullum nóvum dogma, nullus novus dogmati obtru­datur sensus. Quomodo vero ratio periculum novitatis effugiet, si non cognoverit sensum, quem Deus veritatibus fidei divinitus proprium esse voluit ? Cum enim revelatae doctrinae sensus a nemine nisi solo Deo intendi possit, utpote qui sua in ea proponit mandata, aperit consilia, instituit mysteria : 1*

Next

/
Thumbnails
Contents