Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

— 38 — inter fideles communia sunt; alia m i n o r, quae eundem privát directe usu passivo seu receptione sacramentorum; indirecte vero passiva electione ad dignitates et beneficia ecclesiastica 5). A jure unico casu est decreta, nempe si quis cum excommunicato vitando communicat extra crimen 6). Effectus excommunicationis majoris octo numerantur, qui his versiculis comprehenduntur 7). „Sacramenta, precum spes, ritus, crypta, potestas." „Praedia sacra, et jura fori, civisque vetantur." Proinde privát a) usu sacramentorum activo et passivo 8). b) suffragiis Ecclesiae communi­bus 9), non vero privatis, a fidelibus vei Sacerdotibus proprio dumtaxat, non Ecclesiae nomine peractis, c) prohibentur a divinis officiis ac praesertim ab auditione missae 1 0), non vero concionis n) et usu sacramentalium, nam ista licet summám venerationem et reverentiam mereantur, inter officia tamen divina non recensentur. — d) privantur sepultura ecclesiastica, ita ut si sit vitandus, nequeat in loco sacro ejus cadaver tumulari, et si contrarium fiat, exhumari (si adhuc possit) debeat 1 2), et locus sacer reconciliari 1 3), nisi decessisset cum signis poenitentiae, quo in casu absolvendus est, si pro eo veniam petant haeredes. e) usu et exercitio jurisdictionis ecclesiasticae tam voluntariae, quam con­tentiosae, pro foro tam interno quam externo 1 4). f) prohibentur ab impetrandis beneficiis et digni­tatibus, nam beneficium datur propter officium, atque excommunicatus, sive vitandus, sive non, inha­bilis est officio 1 5) non tamen jam obtento 1 6), nisi post annum in censura transactum, quo termino elapso per judicem adimi potest 1 7). g) a communicatione forensi seu ab iis quae pertinent ad judi­cium sive civile, sive ecclesiasticum. h) a communicatione civili seu rebus etiam profanis ac civili­bus juxta versiculum : „Os, orare, vale, communio, inensa negatur" demtis casibus hoc versiculo expressis : „Utile, lex, humile, res ignorata, necesse." Haec autein omnia valent de excommunicatis vitandis, non item toleratis, ad subveniendum conscientiis timoratis 1 8). Secunda censura est suspensio, qua Clericus ob delictum proprium, usu seu exercitio ordinis, officii, aut beneficii ecclesiastici, quod illi competit ratione alicujus potestatis ecclesiasticae in totum vei in partém, ad tempus vei in perpetuum privatur. Ex quo patet suspensionis subjectum solum esse clericuin, eumque comitari ubique, unaque differre ab excommunicatione, interdicto et deposi­tione. Dividitur in totalem, quae ab omnibus tum functionibus, tum juribus beneficio adnexis; et partialem, quae jure vei functione aliqua tantum privát e. g. missam celebrandi vei confessiones audiendi, estque triplex : ab ordine, vi cujus prohibetur clericus, ne functiones sui ordinis exercere; ab officio, ne munia officii sui obire; a beneficio, ne officii sui emolumenta temporalia percipere valeat. Irrogatur jam ut mera poena ad vindictam delicti etiam poenitenti 1 9), — jam ut censura 5) Cap. 10. Si celebrat X. (Lib. V. t. XXVII.) — 6) Cap. 2. X. de except. (Lib, II. t. XXV.) — 7) Benedictus XIV. de Synod. dioe. Lib. X. Cap. 2. — Pichler jurisprud. Lib. V. tit. 39. enumerat 223. excommunicationes. — 8) Cap. Cum illorum 32. — Si quem 59. X. (Lib. V. t. XXXIX.) item Cap. 6. 8. C. 11. qu. 3. - 9) Cap. 28. 38. de S. E. - , 0) Cap 13. ibidem. - ") Cap. 43. ibidem.­») Cap. 12. Sacris. X. (Lib. III. t. XXVIII.) — 1 3) Cap. 7. consuluisti X. (Lib. III. t. XL.) - 1 4) Cap. 1. de offic. Vicar. in 6-to. — Cap. 10. de offic. Jud. deleg. in 6-to. — 1 5) Cap. 7. de Cleric. excom. minist. X. - (V. XXVII.) - 1 6) Cap. 53. §. 1. Verum de Apellat. X. (II. XXVIIL) - 1 7) Conc. Trid. sess. XXV. Cap. 3. de ref. — Cap. 7. de haeret. in 6-to. — 1 8) Vide Bened. XIV. de syn. dioe. 1. 12. c. 5. n. 4. et Devoti instit. 1. 4. tit. 18. §. 10. — , 9) C. 7. §. 3. de elect. (1. 6.) — Cap. 1. de sens. excom. in 6-to.

Next

/
Thumbnails
Contents