Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
— 39 — proprie talis ad frangendam contumaciam — jam ut mera inhibitio exercendi actus ordinis vei officii ex juxta causa absque delicto 2 0), vei tantum occulto ex informata ut dicunt conscientia per Episcopum imposita 2 1), ita ut taliter quoque inflictam suspensionem temere violantes, irregularitatem, quae est e capite violatae censurae incurrant. Poenam hanc utpote gravissimam Praelati non debent infligere sine praemissa admonitione canonica, absque judiciali inquisitione et scriptura. Quod concernit effectus : suspensus in genere et absolute, intelligitur suspensus ab omni usu ordinis, jurisdictionis et beneficii. Suspensus ab officio non censetur simul suspensus a beneficio. Suspensus ab officio est etiam ab ordinis exercitio „quia in toto partém non est dubium contineri" 2 2). Tertia censura est interdictum, qua prohibetur usus divinorum ofíiciorum, aliquorum sacramentorum et sepulturae ecclesiasticae, decretum a superiore ecclesiastico ad significandum de commisso atroci publicoque scelere luctum 2 3). Aliud est locale, quod immediate afficit locum, aliud personale, quod ferit personas, aliud denique mixtum, quod tangit utrumque simul 2 Í). Est autem omne interdictum vei generále, etjuidem locale vei personale ; vei s p e c i a 1 e, quod aliquas tantum personas , vei aliquem locum particularem complectitur. Aetate recentiori rarus est hujus censurae usus 2 6). Effectus sunt tres : a) prohibitio divinorum ofíiciorum, quae solemniter a clericis exercentur in loco designato, excepta concione uti : celebratio publica missae, publica recitatio horarum canonicarum in choro, excepta privata, ad quam omnes obligati tenentur, licet interdicti, processiones_publicae, benedictiones solennes, uti : Ecclesiae, fontis baptismalis, cinerum, palmarum, candelarum, nuptiarum et similia. Idque singulis diebus, praeter dies festos nativitatis Domini, Paschatis, Pentecostes, Assumtae, et per octavam Corporis Christi, quibus permittuntur etquidem pulsatis campanis, januis apertis, alta voce divina officia solenniter celebrari, excommunicatis prorsus exclusis,jinterdictis vero admissis, modo qui causam interdicto dederunt, ad altare nullatenus appropinguent. Aliis diebus quoque etquidem semel in hebdomade 2 6), si autem interdictum sit locale generale, etiam singulis diebus 2 7), ea celebrare clerici poterunt, si ipsi interdicti non sint, et celebrent januis clausis et sine campanarum sonitu. b) prohibitio administrandorum et recipiendorum sacramentorum. Unde extra periculum mortis prohibitum est tempore interdicti sacramenta : SS. Eucharistiae, ordinis et extremae unctionis administrare aut recipere; at sacramenta : baptismi, coníirmationis et poenitentiae licité conferri et recipi possunt, non tamen in eorum gratiam, qui causam interdicto dederunt, vei consilium, aut favorem praebuerunt ad perpetrandum delictum, nisi satisfaciant; item, qui personaliter et specialiter sunt interdicti. Denique sacramentum matrimonii valide et licité contrahitur tempore interdicti, sed absque benedictione nuptiali. c) prohibitio sepulturae ecclesiasticae, cum hoc discrimine inter clericos et laicos, quod isti sepeliendi sint in loco non sacro, etiamsi agatur de infantibus et si sepulti fuerint, exhumari debeant; illi vero si non sint nominatim interdicti, possint sepeliri in coemeterio ac etiam in Ecclesia, cum silentio tamen, sine pulsatione campanarum et absque ulla solemnitate. Violantes 2 0) Cap. 14. X. de temp. ord. (I. 11.) - Cap. 10. X. (V. 34.) — 2 I) Conc. Trid. sess. XIV. C. 1. de ref. — Bened. XIV. de Syn. dioe. L. 12. Cap. 8. — 2 2) C. 80. de reg. jur. in 6-to. — C. 1. in 6-to (II. 14,) - ") Cap. 1. h. t. in Clem. — 2 4) Cap. 16. h. t. in 6-to. — »») C. Alma. 24. h. t. in 6-to. — 2 6) Cap. 57. h. t. — 2 7) Cit. Cap. Alma — et cit. Cap. 1. in Clem. h, t.