Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
- 32 — ria illorum peribit. Et 5. 15 — 16. Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur; et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, Justi autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum. — Matth.25. 41—46. ait Christus ad reprobos : Discedite maledicti in ignem aeternum. Et ibunt hi iu supplicium aeternum, justi autem in vitám a etem a m. Jani itaque si reprobi ita intrant in ignem et supplicium aeternum, sicut justi in vitám et praemium aeternum, nullus relinquitur ambigendi locus de aeterna, infelici, immutabili sorté illorum iu inferno. — Quod idem veritatis Magister aliis deciarat verbis, Marc. 9. 44. Ver mis eorum non morietur et ignis eorum nou exstinguetur. Idcirco monet, peccandi occasionem proximam, quae huic gravissimo inferni periculo exponit, etiam cum maxima sui abnegatione, declinare : Marc. 9.42. Si scandalisavérit te manus tua, abscinde illám, bonum est tibi debilem introire in vitám, quam duas manus habentem ire in gebennam, in ignem inexstinguibilem.— Quam doctrinam Apostoli quoque diserte tradunt. II. Tbess. 1. 8, 9. In flamma ignis dantis vindictamiis, qui non noverunt Deumet qui non obediunt evangelio Domini Nostri Jesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas. Et Jud. 13. Quibus procella tenebrarum servata est in aeternum. — b) Patet ex similitudinibus et comparationibus. Impii assimilantur : zizaniis et paleis igni inexstingvibili comburendis; ficulneae Christi vóce maledictae et arefactae, ex qua nunquam in aeternum fructus nascatur; servo pigro, homini non habenti vestem nuptialem, et idcirco a facie Regis removendo et in tenebras exteriores, ubi érit fletus et stridor dentium, projiciendo. Matth. 13. Luc. 3, Matth. 21. 22. et 25. — Cruciatus eorum comparatur fuino tormentorumperpetuo ascensuro. Apoc. 14. 11. Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum: nec habent requiem die ac nocte. Et. 22. Cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum, — c) Idem docuit Christus in parabola de divite epulone et Lazaro mendico. Hujus enim parabolae scopus est : Manifeste ob oculos hominum ponere diversum exitum et statum perennem bonorum et malorum superata mortalitate. Luc. 16. 25. 26. Ubi Abraham páter credentium, divitem in inferno sepultum et flammis diris cruciatum sic alloquitur : Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem liic consolatur, tu vero cruciaris. Et in liis omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Nulla itaque spes relinquitur diviti locum tormeutorum, in quo propter sua peccata positus est, evadendi. 2. Ecclesia catholica hunc articulum fidei semper professa est, et fidelibus credendum proposuit. Nam a) eundem solenni decisione jam saec. VI. in Conc. Oec. V. contra Origenistarum errorem vindicavit, proscribens decretorio anathemate hanc haereticam sententiam : „Temporanea esse daemonum et omnium impiorum hominum , ipsorumque etiam daemonum tormenta , finemque eo tempore aliquo habitura, atque impios ac daemones in priorem suum statum iri." Eandem fidem in subsequis etiam Conciliis Oec. renovavit, uti Later. IV. Cap. de fid. Omnes cum suis corporibus propriis resurgent, quae nunc gestant, ut reci-