Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

— 33 — piant secundum mer ita sua, sive mai a fuerint, sive bona : illi cuin diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo glóriám sempiternam. — Conc. Trid. Sess. VI. Can. 25. eandem veritatem implicite proponit : Si quis dixerit, justum in quolibet opere bono mortaliter peccare, atque ideo poenas aeternas mereri; anathema sit. — In Symbolo Athanasiano verő profitetur ; Qui bona e g e r u n t, ibunt in vitám aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum. — b) Ecclesia semper docuit conformiter verbis scripturae, SS. PP., et imprimis S. Cypriani et S. Augustini, se solam esse salvificam Ecclesiam, in similitudinem arcae Noé, extra quam qui constituuntur, interi­bunt morte perpetua. Idcirco memor semper suae divinae missionis, ut omnes, qui bonae voluntatis sunt, aeterne salventur, űdem salvificam fidelibus ac infidelibus, haereticis et scbismaticis ore infal­libili praedicat, sacramentorum fideli administratione gratiam divinam, sine qua nemo Deum videre potest, dispensat, peccatoribus vero ad vomitum pristinum redeuntibus verbis S. Praecursoris Domini inclamat : Luc. 3. 7. Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ven­tura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Jani enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. — Denique ab omnibus orthodoxae fidei addictis postulat non implicitam solum, sed etiam explicitam hujus articuli fidei professionem : „Deum esse justissi­mum ac aeternum remuneratorem bonorum et vindicem malorum." — Et huic quidem fidei profes­sioni, velut firmissimae petrae innixi martyres christiani omnium saeculorum gravissimos corporis cruciatus et amissionem omnium bonorum temporalium sustinere maluerunt, quam propter fidei de­fectionem aeterna coelestia amittere et aeterna inferni supplicia incurrere. — c) Nec in hac doctrina SS. Patres et Doctores contrarios sibi habét Ecclesia; quorum una erat semper firma fides et ore et scriptis professa : Poenas damnatorum in inferno finem aut levamen nunquam habituras. S. Clemens Rom. Ep. 1. ad Corinth. seribit : „Immortales omnes animae suut et impiorum, quibus melius foret non in incorruptibilibus esse; nam poena sempiterna et inexstinguibili igne punitae, neque morien­tes, magnó suo malo, nullum finem obtinere possunt." — S. Irenaeus, apostolicae traditionis soler­tissimus investigator. Libr. 4. contra haer. ait : „Quibuscunque dixerit Dominus : Discedite a m^ maledicti in ignem perpetuum, isti erunt semper damnati." 3. Sed etiam ratio humana fide illustrata, jnultis et gravibus hanc doctrinam illustrare potest argumentis. Si enim a) formalem rationem peccati mortalis expendat, perspicit : per illud offensam et injuriam infinitam irrogari Deo ab homine ; utpote qui legem divinam transgrediendo, Dei sanctitatem et majestatem infinitam, cui perennis honor, reverentia et adoratio debetur ab omni creatura, inhonorat, supremum dominium, cui absoluta obstringitur obedientia, spernit, ac infiuitam bonitatem, quae amore infinito diligi meretur, vili temporaneo bono et delectamento postponit, juxta. illud Prophetae:Is. 1, 2. Ipsi autem spreverunt me. Quae sane malitia positiva, infinitam gravitatem importans, non solum poena damni,sed etiam sensus infinita, nunquam finienda, fiagellari debet. — Et hoc tanto magis, quod Deus Legislator sapientissimus universas leges, quibus ordo morális construitur, inviolabili sanctione munire debuerit; nam hae leges norma sunt aeternae justi­tiae et sanctitatis, seu ipsarum divinarum perfectionum, a quibus nulla unquam dispensatio fieri

Next

/
Thumbnails
Contents