Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

- 23 — N •^Q Nr. V. g^í ovi ego, novistis Yos, Fratres et Filii Dilectissimi! quantum, qualeve momentum in regnis, con­stitutionali, ut ajunt, regiminis forma gaudentibus, habeant electiones illorum, qui ad comitia, legis ferendae potestate gaudentia, populi vota juraque repraesentaturi mittuntur. Obversabatur id animo meo jam tunc, dum régimén Archi-Dioeceseos capessens, primaque vice verba ad populum dirigens, quam cynosuram in faciendo recto jurium suorum constitutionalium usu, nominetenus autem in electione comitialium suorum repraesentantium sectandam liabeat, e pro­fesso exposui. Nec latuit, aut latét id Yos; nam ex omnibus, quae a Yobis ipsis, de Vobis item undi­que audivi, gratum mihi fűit convinci, eum tramitem Yos passim ingressos esse, quem cuncti illi tute sequuntur, qui jura ac emolumenta Ecclesiae, throni et patriae cordi habent, legale illud vincu­lum, quö regnum hocce reliquis Summi Principis nostri regnis alligatdr,' felici sane omine recens firmatum ac declaratum, nonmodo summe utile, sed et necessariura agnoscunt, cunctaque studiosis­sime devitanda esse tenent, quae stabilituin rerum ordinem, juris publici statum et cum iis integri­tatem monarchiae, securitatem publicam, decoram nationis patriaeque nostrae inter status Europae dignitatem, imo ipsam ejus existentiam labefactatum, subrutum irent. Quá experientia circa Yos haustá tutus, fenne superfluum autumassem praesentes ad Yos dare litteras. Ne tamen instantibus jam electionibus quidpiam e parte mea deesse patiar, quod saluti publi ­cae in hac quoque linea procurandae esse posset idoneum : spem meam enuncio fore, ut intra limites utique servandi decoris et modestiae clericalis deinceps quoque in ea intendatis, queis Yestro quoque suasu, Yestris consiliis, Yestra opera tales ad proxima regni comitia eligi succedat viros, qui sincero patriae amore, fidelitate erga apostolicum thronum,justitiae erga Ecclesiam, sanctamque rem nostram studio clarescunt, nec veri justique amorem personalibus commodis postponere, aut ullo unquam titulo prodere, et sive favoribus quorumcunque demum, sive aurae populari, sive vanae nominis gloriae im­molare proni fore dignoscuntur. Coloczae, die 7-a Februarii, 1869. Qui adorandam divini Numinis misericordiam pio sacerdotii sui ministerio saluti mortalium procu­randae intentam aestimare novimus, sublimesque virtutes in Sanctissimo Domino Nostro PIO PAPA NONO resplendentes Ecclesiamque Christi illustrantes laeti admiramur, intim;! animi gratitudine recolimus gratiam illám Omnipotentis, qui! sacrum Venerandi hujus Ecclesiae Capitis ministerium quinquagesimo jam anno gregi suo proficuum esse concessit, nobis vero spem illám fovere permisit, ut jubilaea sacerdotii ejus solemnia ingruente die 11-a mensis Április laeto exsultantis animi sensu obeamus. Justum profecto est, ut non minus solemnes ac intimas Domino agamus gratias, quod tem­poribus istis, queis difficiliora raro arctarunt Ecclesiam, talem ac tantum ei praeesse, longaque anno­ruiu serie praelucere voluerit Pontificem; qui eximia sapientiá, splendidö virtutum exemplő, magna animi fortitudine, nec minori charitate pastores aeque ac gregem animat, ducit, dirigit, heroicáque Nr. 288. Paterna ver­ba ex inciden­ti felectionum ad regni Co­mitia Nr. 289. Ordines ex occasione in­stantig sa­cerdotalig Ju­bilaei Pii Pa­pae IX.

Next

/
Thumbnails
Contents