Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
24 — constantiá nequissimos adversarioruni assultus sustinere, repellere, fidem Christi servare, jura Ecclesiae tueri, terminos regni Dei provebere novit,- cujus felix et splendidum régimén sicut nunc bonis. omnibus gaudio est admirationi et saluti, ita sempiterna Ecclesiam Dei futuris temporibus gloriá irradiabit. Ipsa autem naturae nostrae indoles id deposcit, ut, quem erga dilectas nobís personas corde fovemus amorem, opportuna quavis occasione factis quoque palam exMbeamus. Solemne nobis est sincera vota nuncupando salutare, amorisque, aestiinii et venerationis pignoribus recreare parentes, amicos, benefactoros nostros, dum dies pro se festos agunt. Quanto igitur conyenientius erit facere id Patri, Duci et Magistro, magnoque omnibus liis titulis benéfactori nostro, dum quinquagesimo sacerdotalis suae consecrationis anniversario ingredietur ad sancta sanctorum, ut oret pro nobis, omnique populo sanctoDei, ut intimas referat Omnipotenti'pro charismatibus per ministerium suum sibi gregique suo assertis grates, novasqué nobis cunctis incruenti sacriűcii Yirtute conciliet benedictiones. Gaudentes igitur salutabimus eum fervidissimis filialis dilectionis verbis, sed et associabimus nos universo mundo catholico, qui — uti laeti undique intelligimus — munificá manu offeret Patri optimo, per inimicos suos, nostrosque dire anxiato, xénia charitatis. Quae cuncta ut debite praestentur, 11-a Április, id est Dominicá. secunda post Pascha, ceu ipsö Jubilaei illius sacerdotalis die, celebrabitur in Metropolitana mea, cunctisque Parochialibus ac Eeligiosorum Ecclesiis Missa solemnis cum „Collecta pro Papa" et cantabitur Hymnus Ambrosianus „Te Deum laudamus." Populus una praecedentium Dominicarum commoneűet, ut diem illum, votis piis pro longaeva Sanctissimi Domini Nostri vita, corporis et animi ejus vigore, fausto ac glorioso regimine oblatis, festum agere velit! Sed et consulto animabitur, ut, quod in se est, praestet, quö, dum solemni ratione salutaverimus Patrem, amplá mensurá exbibeamus pignora nostri amoris, filialique largitate hac quoque occasione rependere conemur immortalia illa beneíicia, queis tum ipse, tum gloriosi praecessores ejus cumularunt gentem, ornarunt pátriám nostram, dum non spirituales solum thesauros inexhausti torrentis instar in gentem nostram cursu saeculorum effuderunt, sed nec defuerunt qua opibus, qua copiis praesentissimum ferre auxilium, quoties pátriám nostram ab infidelibus obsitam aut pressam adyersas pati viderunt yices. Memores igitur horum, sed et peculiaris paterni amoris, quo Sanctissimum Dominum erga nos ferri innumeris paene didicimus argumentis, memores indigentiarum Ecclesiae per eum tegendarum et egestatis, in quam malevocatorum moliminibus conjectus existit, praebeamus ei adjutrices manus, conferamus obolos nostros, praestemus ad idem faciendum fldelibus occasionem, addamusque animos, sed quam maximé manibus et oculis ad sidera elatis oremus Dominum, quo Sanctissimus Páter gratia ejus benedictionibus coelestibus receptis et quaquaversus sparsis beatus quam longissimam felicissime trausigat vitám ! Coloczae, die 7-a Februarii, 1869. Nr. 361. Dispositio oirca Festum Annuneiationis B. V. M. qüomodo calebrandum. a /um Festum Annunciationis B. Y. M. anno hoc in feriam quintam in Coena Domini incidat, rubricis autem et decretis Pontiíiciis conformiter Officium ac Missa Annunciationis in feriam secundam post Dominicam in Albis transferatur, Festum attamen fori ipsa die 25-a Mártii servandum sit,