Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

- 11 — inhiet, Creatorem quaerat, illo frui (lesideret, in eo conquiescere optet, illius consortio delectetur, et summám in intima cum ipso unione assequi studeat beatitudinem. Quid aliud praedicat, quid aliud instanti maternae dilectionis voce sollicitat sancta Ecclesia, quam ut corpus, peccato corruptum et servituti diaboli mancipatum, per sui abnegationem subdat se Spiritui Sancto, cesset pondere suo trahere animam ad perditionem et tristi dominatu opprimere suspiria ejus ad Dominum directa, cesset exsequendis salubribus eius propositis obsistere, esseque continuum ipsins in via perfectionis impedimentuin. Quod dum semper magnó zelo praestat, singulari pláne ratione sacro quadragesimali tem­pore facere adlaborat. Ut verő tempus hocce acceptabile simul cum grege dominico curae nostrae credito austerá vitae disciplina sacremus, et ad ampliorem perfectionem nostram procurandam quo fructuosius adhibeamus, e re faciemus, si tum nobis ipsis pia meditatione, tum fidelibus nostris solida doctrina persuadebimus, in se falsa, fallaciaque esse omnia illa, quae contra hanc Ecclesiae disciplinam mens a genio religionis aliena, animus superbia tumens. vei sensualitas spiritualium froenorum impatiens effutire sueverunt. Quod ubi fecerimus, frustra oggereut discholi fidelibus nostris : disciplinam hanc, servili spiritu tomporain actorum fúltam, culturae dierum nostrorum non convenire, quum aevi genius, in­dividuali hominum libertati favens, indignum praecepti talis jugum ferre recuset. Frustra haec di­cent, nam anima recte informata, destinationisque suae, sed et fragilitatis humanae sibi bene conscia, internam suae abuegationis necessitatem perbene sentiet, scietque disciplinam quadragesimalem illi exercendae insigniter idoneaiu esse, etsi antiquissimam nunquam tamen antiquandam. Quamdiu ete­nim Christi exemplum fideles animas movebit et reget, quamdiu aderit prava concupiscentia operi­bus mortificationis compescenda, quamdiu non victoriá de appetitibus carnis relatá, sed indoniita pravarum passionum vi morális hominum libertás convelletur : eousque antiquari aut sua dignitate exui. aut humanae dignitati praejudicare sacra hae.c consvetudo non valebit, imo dominatu malarum passionum subruto verae libertatis fovendae et firmandae erit instrumentum. Frustra clamabunt s. Ecclesiae adversarii : repugnare Creatoris voluutati, adversumque esse naturae humanae, ut vires vigorque corporis subtractis ei per observautiam quadragesimalem congruae qualitatis, mensuraeque alimentis atterantur. Scient etenim fideles nostri, recta edocti, sublimiorem esse destinationem nostram, altiores nos habere obligationes prae illis, quae ad solum corpus materialemque eius profectum referuntur; scient peccati fomitem in corpore ipso latentem exstinguendum esse, vique etiam effati apostoliéi „abstinendumnobis esse a carnali­„bus desideriis, quae militant adversus animam," Petfr I. 1,11.; scient deni­que tale esse Ecclesiae de observantia quadragesimali praeceptum, quod vigori corporis pláne non officit, imo conducit, sic spirituálé homiuum emolumentum procurare pergens, quin corporales vires in valetudinis detrimentum attenuet. Si vero sacram hanc observantiam inutilis vexationis vei pláne nocivae superstitionis calculö damnent jejunii hostes, quum non id quod intrat in os coinquinet hominem, virtusque in anima non in corpore cruciato resideat : nostríi doctrina tutus populus Dei eis inclamabit : nec nos, qua­dragesimalis legis observatores, iu sola eaque materiali corporis mortificatione quaerere virtutem, *

Next

/
Thumbnails
Contents