Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

— 10 — Nostrum igitur est, nunc praesertim appropinguante sacro Quadragesimae tempore univer­sam de jejuuio et abstinentia Ecclosiae doctrinam fidelibus scite, solliciteque exponere, iisque inge­minare, quantopere peccent in se, peccent in divinum redemptionis nostrae institutum Ilii, qui, quod in salutem hominum provida sanctae Ecclesiae divinitus rectae cura stabilitum fuerat, levitate vei culpa sua negligunt, aut pláne studio impugnantes, sacram observantiam in anipliori semper sphaera subruere, unum e validissimis salutis adminiculis niundo subtrahere pergunt; cuius prae­stantiam divinum oraculum praedicat dicens : „Bona est oratio cum ieiunio et eleemo­syna magis quam thesauros auri recondere." Tob. 11, 8. Indubium vero id pláne esse, ubertiin cognoscimus considerantes, non alius indolis esse miserandum nisum quadragesimali observantiae adversum, ac fuerit ab olim belliim illud perversae naturae bumanae contra aeternas Creatoris leges, contra divinam Salvatoris oeconomiam gestum. Grestum ab iis, qui, vafro inimici spiritus consilio seducti, tűin ad ipsas generis nostri cunas, tum labentibus saeculis esse voluerunt „sicut Dii," non Domini voluntatem et praecepta, sed suam voluntatein vitae suae legem statuere sueti; nec id quaerentes, quid fundatae per Christum Ecclesiae voce credendum, agendumque accipiamns, sed quid rationis in quorumvis errorum vias excurrentis placita suadeant, quid arbitrium humánum, divinae auctoritati throno suo deturbatae suffectum, commendet aut damnet. Qui corruptae rationis et naturae nisus solus certe et unicus fons est, e quo totum illud falsarum doctrinarum, schismatum et haeresum, omniuin vitiorum, omnisque contra divinas et huma­nas leges rebellionis diluvium, quo genus humánum hucdum adflictum fuerat, affligiturve semper, scaturivit. Quidquid igitur a nobis verbo et exemplo, solida institutione, pastoralibusque monitis ad piam et spiritui praecepti huius congruam legis quadragesimalis observantiam actum, effectumque fuerit, id totum ita spirituali űdelium nostrorum bono cedet, ut eo simul validissimus aevo nostro regni Dei inimicus, in spiritu superbiae contra onmem auctoritatem superiorem consurgens et dimicans, debelletur, novus paretur principiis et doctrinae Ecclesiae nostrae triumphus. Da igitur hominem legi quadragesimali in sanctae Ecelesiae sensu parentem : dedisti hominem spiritu ambulantem, pium virtutum sectatorem. Quid enim est aliud omnis nostra religio, quam debita naturae corruptae abnegatio in om­nibus viribus suis, ut illa devicto in se spiritu rebelli divinae voluntati pareat, jungatur, consentiat ? Quid aliud praedicat s. Mater Ecclesia, quam ut mens humana iustam sui exerceat abne­gationem, ubi coelitus allatos sibi propositos cernit divinae sapientiae et scientiae thesauros, ne unquam contra Creatoris oraculum limitata creaturae mens coelestia dona repudians recalcitret. Quid aliud urget haec s. Mater, quam ut voluntas humana agnoscat coelestis legislatoris jus, suae subjectionis obligationein, et sui abnegatione exhibeat jubenti obedientiam, reprehendenti contritionem, punienti pronum pro delictis patiendi, satisfaciendi spiritum. In quid aliud intendit ipsa sollicitius, quam ut cor, quod terrenis adhaeret, horum appetitu ducitur, usu inescatur, oblectamentis inebriatur, justa sui abnegatione contemnat labilia, aeternis

Next

/
Thumbnails
Contents