Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
V. E Studio Biblico Novi Foederis Adornetur paraphrastica descriptio loci Matth, 16. a. v. 13 — 20; et quidem : aj exponendum est consilium Christi quoad sequentia, et adferenda causa discessionis e Galilaea; b) illustrandae sunt voces v. 13. „Caesariae Philippi" et „filius hominis; a explanandae sunt v. 14. variae hominum sententiae, et unde ortae sint monstrandum; v. 15. exponendum consilium interrogantis, et dilucidanda expressio „vos autem;" v. 16. innuendum, quomodo factum est, ut unus Petrus loqueretur, dum quaestio omnes tangebat; quid v. 17. Caro et Sangvis? v. 18. Petrus et petra, ac portae inferi? v. 19. Claves regni Coelorum, ligare et solvere significet? demum quae fuerit ratio praecepti v. 20. commemorati? VI. E Theologia Pastorali: An, et quae emolumenta praebeat examen conscientiae generale et particulare pastori fidelium ad munia sua rite obeunda? Revisis thematum pro anno 1866. propositorum elaboratis, Commissio ad illa censuranda deputata praemia e fundatione piae memoriae Arclii-Episcopi Colocensis Francisci e Comitibus de Nádasd prae caeteris sequentibus addicenda censuit : Francisco Barakovics, Parocho Kolluthensi. Stephano Petter, Parocho Gajdobrensi. Emerico Sörös, Administratori Duna-Patajensi. Josepho Bednár, eotum Parabutyensi, nunc Prig.-Szent-Ivanensi Capellano. Ferdinando Gromilovics, Capellano Bajensi. Stephano Hippich, Capellano Vetero-Kanizsensi. Matthaeo Kovacsics, Capellano Bajensi. Primi duo singillatim 100, reliqui 50 fl. erga consvetas apochas in Officio Cancellariae Archi-Episcopalis levare possunt. Quod ad notitiam V. Cleri eo addito perfero, Suam Excellentiam Archi-Episcopalem D. Eliae Sándor, Parocho Vajszkensi eluvione Danubii multum damnificato in sensu laudatae fundationis titulo subsidii 100 fl. resolvere dignatam esse. Occasione hac una resolutiones thematum per respectivos gremialis Lycei Professores adornatas, et per Ordinariatum adprobatas pro congrua notitia cum V. Clero communico :