Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
RESOLUTIONES THEMATUM Clero curato Arclii-Dioecesis Colocensis anno 1866. propositorum. I. E Theologia Dogmatica. Detur notio : quid sit Sacramentum novae Legis ? Et probetur : Sacramenta N. L. esse numero septem, nec plura nec pauciora. Sacramentum N. L. est : signum, seu symbolum rei sacrae et invisibilis gratiae forma visibilis. Conc. Trid. Sess. XIII. Cap. 3. Et huic quidem definitioni ut e principio satisfiat, advertendum est, duplicem nomini Sacramenti inesse significandi vim : unam a profanis Scriptoribus usurpatam, qua fidem vinculo juramenti obfirmatam intelligunt; alteram a S. Scriptoribus ad designandam rem sacram in occulto latentem, graecis pooTrjpiov, adhibitam, velut dum S. Paulus Eph. 1. 9. seribit : Ut notum facérét nobis Sacramentum voluntatis suae; aut I. Timoth. 3. 16. Magnum est pietatis Sacramentum. His enim et aliis in locis multis nomine Sacramenti res sacra abdita atque occulta intelligitur. Idcirco latini Patres et Doctores Ecclesiae ritus sacros sensibus externis subjectos et a Cbristo Domino novae salutis auctore et efíectore ad nostram justificationem atque sanctificationem institutos, sacramenta appellarunt, quia videlicet gratiam divinam, quam significant, sub velamine signorum externorum continent et efficiunt. Ita S. Augustinus : „Sacramentum est signum rei sacrae." Dicitur vero Sacramentum N. L. signum vei symbolum rei sacrae; quia omne Sacramentum in sua externa materiali et formali ratione specie quadam et similitudine id nobis ob oculos ponit, quod Deus intus in animabus nostris divina virtute, quae sensibus percipi non potest, efficit. Triplex autem potissimum significandi vis a S. Doctoribus tribuitur Sacramentis N. L., nimirum alicujus s. rei praeteritae, praesentis, et futurae. Sic in baptismate mersio vei tinctio aquae passionem et mortem Cbristi in memóriám revocat. Rom 6. 3. Quicunque baptisati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptisati sumus. Ablutio aquae significat, animas nostras Spiritus Sancti virtute ab omni peccati macula lavari, mundari, donoque justitiae ad novam vitám spirituálém renovari. Rom. 6. 4. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis, per glóriám Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et cum idem Apostolus Rom. 6. 5. dicat : Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : si mul et resurrectionis erimus; pláne intelligitur, completum baptismum futurae resurrectionis quoque et vitae aeternae similitudinem praeseferre. — In S. Confirmatione signatio frontis unctione chrysmatis in forma crucis non tantum Christi Domini, summi Sacerdotis, Regis, et Prophetae a Patre missi et uncti, mortem crucis, sed etiam internam Spirií*