Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 5 — t Nr. II. Themata e disciplinis theologicis anno currente per honorabilem Clerum Curatum se­dulo elucubranda, et more recepto in Congregatione districtuali vernali, et autumnali discutienda, atque medio respectivi D. Vice-Archi-Diaconi Ordinariatui substernenda cum gratioso Suae Excellentiae Arcbi-Episcopalis annutu in sequentibus communico. Nr. 275. Themata per Clerum 186a elucubranda et 1867. elu­cubrata. THEMATA E DISCIPLINIS THEOLOGICIS anno 1868. elucubranda : Semestri I. I. E Theologia Dogmatica: Doceatur : princípium rationalisticum „rationem humanam esse normám credend 1' in religione revelata christiana" adversari a) notioni, auctoritati, integritati et puritati fidei revelatae; b) manifestis effatis et institutis novae revelationis; c) conditioni bumanae mentis. > II. E Studio biblico Veteris Foederis: Quod est argumentum libri Proplietae Jonae ? Quid baec Jonae ad gentes missio docet Israelitas ? Quibus nititur argumentis hujus libri bistorica veritas ? III. E Jure Ecclesiastico: Praemissa matrimonii ex institutione Cbristi notione exponatur : a) utrum matri­monium Cbristianorum contractus sit mere civilis vei secus ? b) an in his mati'imoniis ratio Sacramenti a ratione contractus separari possit, vei non? c) conformiter his, quid sentiendum sit de matrimoniis sic dictis civilibus, — in quo illa consistant, — an Eccle­sia Catbolica illa probare possit, vei potius reprobare debeat, et cur? Recenseantur malá et damna, quae ex iis in utramque rempublicam dimanant. dj An causae matrimoniales ad fora saecularia spectare possint, vei unice ad fora ecclesiastica pertineant, et quare ? Semestri II. IV. E Theologia Morali : Exponantur causae, e quibus, in Encyclica ddto 8. Decembris 1864. promulgata, damnari a Summo Pontifice protuerat sententia numero 80. quae statuit : „Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere." arc. Lit. Nr. II. 1

Next

/
Thumbnails
Contents