Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 43 — t factus, omnia pro Domino velle, conari, facere; nil pro illo durum reputare, gravissimorum quoque, quos infructuosos iu hoc mundo cernit, laborum amplissimam mercedem et praemium, Dominuin, suspicere. Dilectionem Dei, qua prius dilexit homines, diligendo creavit, redemit, quaerit, sanctificat, praemiat, annunciare et, quantum in nobis est, omni vita sequi vocati, tunc quam maximé hoc officii genus implebimus, dum nosmetipsos abnegantes, nostrique öblíti omnibus omnia fiemus, adamatasque occupationes nostras curae tidelium, omnes vires, oiune tempus nostrum servitio filiorum Dei, bona fortunae sublevandis pauperibus ob pium Dei amorem sacrificare parati fuerimus. Quod facilius sane assequentur illi, qui amorem mundi, carnis et opum hujus terrae quadragesimalis mortificationis operibus in seipsis debellantes, Dei et proximi amore praeprimis regi assueverunt. Munus l'ors explevimus. Oíficiis satisfecimus. Domino piacere studuimus. Placebimus etiam mundo ? Laudem homiuum metemus? Peregrinum sane oporteret nostris diebus esse illum, qui tale quid praesumeret. An non contrarium quaquaversus experiniur? Christi Vicarius, quem Dominus virtute sua loco, quem occupat, dignum, et sanctissimi sui officii nunquam non meiuorem custodivit, indignissiuie impetitur; vere hoc quoque argumento Christi personam referens, quod, Christi passionum particeps, gravissimá persecuiione inique divexetur. Pientissimi multarum Ecclesiarum Episcopi ob firmám erga principia et doctrinas Ecclesiae adhaesionem, riteque expletas sacri sui apostolatus partes quotidianis contutneliis, calumniis, improperiis afficiuntur, vérbő, calamő, penicillő derisui et contemptui plebis, in errorem inductae, malitiose objiciuntur. Qualia dum Ecclesiarum Praesidibus inferri cernimus, an mirabimur, parem sortem experiri reliquos etiam in sortem Domini vocatos, ecclesiasticos et religiosos viros, sacrasque virgines? an mirabimur, eos, quos Dominus ,,sal terrae" esse voluit, condiendis ad vitám aeternam animabus aptüm, scandalum factos esse generationi perversae, sacram hanc tribum ceu labem et eluviem generis humani sistere amanti et suetae, ut merito queri possimus cum Apostolo : „Nullám requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnae, inlus timores ? u II. ad Cor. Cap. VII. Temporum signa noscentes mirari nos certo non subibit, quum sciamus in omni hoc sacro coetu idem esse, quod saeculi homines oderunt : veritates scilicet illas, quae errores eorum confutant; praecepta Domini, quae profligatos eorum móres condemnant; sacram Ecclesiae disciplinam, contra quam rebelles sunt. - Durum et intolerabile foret, tam iniquam pro benevolentia, pastoralique zelo vicém pati, si proprii amoris studium justo abnegationis exercitio compescere, Dominum et non nos ipsos, ejus glóriám nec nostram, quaerere non didicissemus. Discamus igitur id in dies amplius; sacro hoc etiam tempore sollicite usuri,ut quadragesimalis observantiae praeceptis, devotionibus et consvetudinibus a mundo segregati, Deo perfectius jungamur, spretisque saeculi plausibus aeque ac vituperiis, illisoli piacere studeamus, illius beneplacito contenti simus, qui Deus est et Dominus noster, lex et virtus nostra, dulcedo et merces nostra sempiterna. Dum igitur non dubito, dilectissimos meos Comministros praemissis quoque considerationibus eo motum iri, ut una mecum pristinam Ecclesiae hungaricae disciplinam in omni suo rigore adamussim observent: quoad laicos, ob gravissimas causas e temporum ratione desumtas, ad exemplum aliarum etiam Hungáriáé Ecclesiarum, eam iudulgentiam exercere in Domino decrevi, ut omnes utriusque sexus fideles cunctis quadragesimae diebus usque Dominicam Palmarum inclusive, exceptis tamen feriis quartis, sextis et sabbathis semel cibis carnalibus vesci possint; unica tamen per diem refecti**