Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
w — 44 — t one contenti esse, et a feria secunda majoris hebdomadae usque Sabbathum sanctum inclusive unice esurialibus cibis uti obligati. Ampliorem dispensationem sollicitaturis laicis e sufficientibus rationibus ipsi parochi tribuere poterunt. Commendetur autem fidelibus, ut cunctis diebus, quibus vi dispensationis sive a me supradatae, sive amplioris a parochis suis obtinendae carnibus vescentur, quinque Páter et Ave devote persolvere velint. Quoad Clerum indulgentiá illa generáli non valente, si qui ecclesiastici dispensationem gravibus subversantibus rationibus obtinere desideraverint, ad me penes harum expositionem recurrendum habebunt. Domus Religiosae dispensationem non accipient r singuli tamen Religiosi ob sufficientes rationes tali omnino donabuntur. Laudabilis est Cleri dioecesiuiu quarundam, etiam in Hungaria, consvetudo, ut sub quotidiano Missae sacrificio pericopa Evangelii diei linguá vernaculá penes brevero explanationem perlegatur; quam praescribere nolens, zelo bonorum meorum Comministrorum majorem in modum commendo. Rem porro aedificationi fidelium suorum summe proficuam facient illi, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales certis utique pietatis actibus junctae non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt. Praescriptis autem Archi-Dioecesanisj tenore harum denuo commendatis, respondebunt, dum vice uná, tempore et locő opportunis per Yice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congregabuntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhortatione et lectione pia refecti, sacrá exomologesi expientur et ad epulas agni coelestis simul et publice ad populi etiam fidelis aediíicationem accedant. Haec sunt, quae intuitu sacrae quadragesimalis observantiae jubenda, aut suadenda et commendanda habui. Reliqua, et plura, pietas Vestra ardensque, quo ducimini, salutis animarum Vestrarum, Vobisque creditarum studium Vobis suggerat. Quia tamen, recte dicente S. Leone, „non in sola abstinentia cibi stat nostra summa jejunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur 1 1 : ideo, ejusdem sancti Pontificis etiam monito parentes, Dilectissimi! „ingressuri dies mys„ ticos et purificandis animis atque corporibus sacratius institutos praeceptis apostolicis ,, obedire curemns, emundantes nos ab omni inquinamcnto carnis ac spiritus; ut castigatis „ colluctationibus, quae sunt inter ulramque substantiam, animus, quem sub Dei gubernacu,, lis constitutum, corporis sui decet esse rectorem, dominationis suae obtineat dignitatem." Serm. IV. de Quadrag. „Convertamur igitur ad Dominum in toto corde nostro, in jejunio et in fletu et in „ planctuel scindamus corda nostra; convertamur ad Dominum Deum nostrum, quia be,, nignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et praestab'xlis super malitia „ Joél. II. 12, 13. Tunc enim recte „quadragesimam abstinentiae cetebrabimus, cum bene ,, vivemus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis voluptatibus abstinebimus: et quia haec absti„ nentia sine mercede non erit, merito exspectabimus beatam spem et revelationem gloriae „ magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi." S. August. Tract. XVII. in Joann. Quam Dominus nobis cunctis misericorditer concedere dignetur! Dátum Viennae Austriae, Dominica Septuagesimae, anno salutis millesimo octingentesimo sexagesimo octavo. ,m Ai rr«.,« s 6 LUDOYICUS, m. p. Archi-Episcopus.