Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 42 — t tentant, imo eam ultro subeuntes, maternő ipsius adjutoriő Domino victoriam, nobis bravium asseramus ! Audiamus igitur piae Matris vocem, ad frequentiora spirituális pugnae exercitia sacro boc tempore nos peramanter invitantem; simus zelosi ejusdem interpretes apud populum pastorali nostrae sollicitudini credituua. Quo fiat, ut et ipse inter medias mun­danae vitae illecebras, mediosque tumultus salubriter monitus, nostris exhortationibus, doctriná ac obtestationibus victus, aeternarum rerum curam alacriter suscipiat et bonum pastorum suorum exemplum secutus, quadragesimali observantia, amplioribusque pie­tatis et poenitentiae operibus, suam generisque sui regenerationem, anhelis justorum votis expetitam, et, ne ingens salutis strages mundo ingruat, certo operandam, procu­rare pergat. Qua in vocationis nostrae parte rite implenda non minus exemplő vitáque no­strá, quam solidá solertique doctriná agendum nobis pastoribus esse, ipsa rei natura, in­gensque vis, quae bono exemplo inesse noscitur, praedicant. Quadragesimalis igitur legis praecones, non erimus similes Seribis et Pharisaeis a Domino propterea reprobatis, quia „dicunt.. et non faciuntdum „alligant onera gra­„ via et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolurit ea moveresed, quod an­nunciamus ore, annunciabimus vita quoque, omnem quadragesimalis jejunii et abstinen­tiae disciplinam, solo infirmitatis casu excepto, in nobis ipsis justo cum rigore spectan­dam exbibentes. Quo clarissimo mortificatae carnis exemplo fidelibus praeire, etiamsi sacri obiigaminis ratione baud juberemur : ipsa illa emolumenta, quae ex abnegatione quadragesimali rite observata in nos servos Dei cumulate redundant , nos efficaciter moverent ad prompté obsequenduin materno Ecclesiae monito, quo instat, ut sacrá hac discipliná carnein domare, pravae concupiscentiae peccatum generantis impetum fran­gere, beatum animae a pravis passionibus liberae cum Domino, summo suo bono, com­mercium pronum ac facile reddere properemus. Omne etenim Sacerdotis ministerium, omnis vita ejus divinis. veritatibus, coele­stibus mysteriis occupetur, ad aeternam salutem animas immortales praeparet, adducat, est necesse. Mundus et res terrestres média omnino ei praebent ad hunc suum finem faci­entia; sed tunc solum recte ea adhibebit, si ipse iis dominetur, ipsa sibi dominari non sinat; — si pretium earum non e naturali suo valore, non e commodis, quae dant, non e voluptatibus, quas parant, sed e parte illa metiatur, qua ad provehendum in terra reg­num Dei conducunt. Ad hanc autem rectam ea adhibendi methodum, qua sic iisdem utimur, quasi non utamur, viá nonnisi justae abnegationis pervenimus; ad quam pia quadragesimalis praecepti observantia corpus et animam aptissime praeparat, certissime manuducit; efficitque, ut fronté ingenuá ad Dominum erectá dicere possit Sacerdos : „Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse repró­bus efficiar. u I. Cor. IX. „Jugum Domini suave est et onus ejus leve." Sed suave leveque fiunt sancti in eum amoris affectu, in consuetudinem adducta nostrum abnegatione. Jugam enim vere est et onus : servitium Domini, contra quod sensus naturae non satis domitae, animique passiones recalcitrant. Dies in docendis et educandis rudibus, visitandis infirinis, multi­plicibus curae pastoralis laboribus exigere; noctes sacris impendere psalmodiis et stu­diis; magnis fatigiis exiles reportare fructus, durum est homini; suave tamen etleve, imo jucundum fiet Sacerdoti, qui commoda sua, glóriám suam nihili pendere frequenti abnegationis sui exercitiő didicit, in quadragesimalis etiam observantiae linea assue-

Next

/
Thumbnails
Contents