Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 41 — t Nr. III. LUDOYICUS HAYNALD DEI ET APOSTOLTCAE SEDIS GRATIA METROPOLITANARUM COLOCENSIS ET BACSIENSIS ECCLESIARUM CANONICE UNITARUM ARCUI-EPISCOPÜSetc. etc. YENERABILI ET HONORABILI CLERO ARCHI-DIOECESANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENE DICTIONEM ! Sollicitum bonae cujusvis matris amorem, filiorum suorum integritati et felicitati intentum, in eo cernimus, quod non foveat solum alatque suos, sed et praeservet a malis, quae ipsis undique instant, oculos ad cognoscenda pericula rainacia acuat, voluntatem ad ea cavenda, vires ad ea superanda disponat ac roboret, mediaque opportunis temporibus suggerat ac suppeditet, queis incuriosi ac leves excitentur, debiles firmentur, anxii erigantur animo, mala, quae radices egerunt, salubriter exstirpentur. Quam autem in bumanis matribus laeti gratique suspicimus dilectionem: qui non eandem piő filialis gratitudinis sensu recolamus in sanctissima illa matre Ecclesia, quae a Jesu Salvatore nobis data, sanctoque ejus Spiritu referta, saluti nostrae operandae, servandae incessanter studet, eandem contra mortiferum saeculi in maligno positi balitum, contra quotidianas inimicorum regni Dei insidias tutam praestare adlaborat. Et haec pia Matris Ecclesiae dilectio, haec provida cura est, quae, sicut sibi semper constat, ita certis temporibus, maximé vero appropinguante sacrae Quadragesimae tempore singulari prorsus ratione oculis nostris se exhibet, dum ampliorem nobis de aeterna nostra salute merendi camputn, copiosiora debellandarum pravarnm tentationum, exercendarum virium spiritualium arma, frequentiores lucrandorum divinorum charismatum occasiones suppeditat. Vult etenim, ut qui diebus his, regno Dci quam maximé inimicis, inter continua salutis pericula vitám agimus, qui quotidianis obstinatorum crucis Cbristi atque aeternae veritatis adversariorum insultationibus ac impetibus nunc magis ac unquam lacessimur, qui pro corruptae naturae bumanae ratione, vehementibus propriae sensualitatis illiciis in transversum agi tentamur : ipsá monente, ipsá servante firmi stemus, nec tristi spectaculo impleatur in nobis illud magni Pontificis edictum : „ Et nos cum tentamur, plerumque in delectationem aut etiam in consensuin labimur : quia ,, de carnis peccato propagati, in nobis ipsis etiam gerimus, unde certamina tolerarnus.' 1 S. Greg. P. Hom. XVI. in Evang. Quod ne fiat : stúdiósé curat sancta Mater, ut in quotidiano agone per ipsam nobis oblato rite dimicantes ac vincere docti, nec illám pugnam ignavi unquam refugiamus, quam nequam saeculi genius et propria fragilitas nobis inNr. 330. Encyclicae Quadrageflimalea.