Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 14 — t in sua homilia loquitur : prudentia huius saeculi est cor verbis velare; quae tamen vei maximé nostra aetate suos funestos fructus exhibet. Multum homines exteriora curant, levem neglectum externarum formalitatum acute ponderant, quod autem Deo potissimum piacet : mundum ac- contritum cor minoris habent. Unde negligitur solidarum virtutum amor, non descenditur in cordis profundum, externa superficies quaeritur, et cultura humana plerimque sua destituitur basi, vacillans structura civilis societatis satis hunc familiarum statum indigitat. Cui nemo medebitur, nisi homines magis ad interiora duxe­rit, ad Cordis Illius divini admirationem, quod non dedignabatur homines ad sui imita­tionem et amanter invitare et facto rapere. b) Alterum quod non observare non possumus, est crescens hominum ingratitudo, penes increscentem Dei benignitatem, quae quo diutius per generationes continuatur, eo maior et durabilior cum efficiatur maiorem semper merito poscit gratitudinem. Huc spec­tat, quod Salvator S. Margarethae ab Alacoque ostendit : quomodo nempe Cor ipsius Sanctissimum iniuria, ignominia doloreve asperrimo afficiatur a tot hominibus, qui Ejus infinitam dilectionem spernunt, sacrificia per eum exantlata vilipendunt, et cum aiunt : idem esse an credat homo nec-ne, vei an credat ita aut aliter, eoipso ostentui habent Eius piissimam nativitatem, traducunt Eius sudores et dolores, contemnunt eius sanctissi­mam passionem, et ignominia afficiunt ineffabile crucis mysterium cunctaque ea, quae Dei filius pro salute hominum in sua vere divina et una salvifica Ecclesia deposuit san­ctissima remedia. Indifferentismus hic, uti acute dolet Salvatori, cuius mirandum opus traducit; ita instantius Christi fidelium studia incitat, quo convertantur ad deprecandum piissimum divini Redemptoris cor, quod cum pro nostra salute ultimam quoque proluis­set sanguinis guttam, adhuc et huiusce ineffabilis amoris ludibrium sustinet. Non facile ad convertendos homines ab indifferentismo aliquid poterit oportuni reperiri medii, quam ducere eos ad Cordis notitiam, cui pláne non erat salus nostra indifferens, sed potius quidquid qua Deushomo valuit, hoc totum et solum pro nobis sponte liberrima obtulit. c) Dogmatum religionis nostrae aliis temporibus magnum fűit studium. Equidem et alias in erroribus, fidei oppositis affectus huiuani incenderunt lampadem caliginis; apparuit tamen aliquod e parte hominum studium religionis et dum aliqua reiiecerunt, alia mordacitus contra ceteros adversarios tuebantur. Nunc fundamentum religionis apud homines complures succutitur, quia de Redemptionis necessitate fovent obscuros conce­ptus, aut illám pláne inficias eunt. Hoc radicale dogma salutis, circa quod universa homi­nis praesens, praeterita futuraque versatur conditio ignoratur, non attenditur, non repu­tatur. Unde frigus erga salutis média neglectus divini cultus, imaginaria religio, dome­stica pietas insuperhabita, fabellarum insulsus amor, solidarum veritatum et ipsius verbi divini fastidium. Quid huic malo medebitur aptius, quam Ipsius redemtoris Cor, in quo absconditi sunt thesauri bonitatis divinae, quae prolapsum hominem a peccato liberavit, eundem reparavit et cunctis redimi volentibus aperuit regna coelorum. Insuper :

Next

/
Thumbnails
Contents