Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

- 15 - — d) Nulla Dei perfectione magis egemus, quam misericordia. Hanc exaltat Psaltes : Misericordias Domini in aeternum cantabo. Misericordia eius super omnia opera eius. Misericordia Eius a progenie in progenies timentibus Eum. Hanc misericordiam Dei ex­altat, quivis ad Cor Jesu confugit, quod miserebatur super túrba, et hac misericordia motum paucis ante mortem suam momentis patrem deprecatus est, ne statuat peccatori­bus pro peccato ingens Deicidium, ignorantia eos excusatos habere volens. Misericordia hac excitari, animari, refoveri eo magis opus, quo magis circumdederunt nos iniquitates et posuit nos Deus in tempus tribulationis. Cum igitur tam dogmatibus Fidei tam praesentibus malis ita propingvus depre­hendatur Cultus Cordis Jesu, haud mirum, imo exinde factum est, quod Sua Sanctitas hunc cultum amplius promovere volens festum Cordis Jesu ab anno 1856. pro universa Ecclesia praescripserit, et Confraternitatem de Corde Sanctissimo Jesu per illud quoque amplius propagaverit, quod singulis qui Apostolatui precum se ingremiant et preces Confraternitatis de Corde Jesu persolvunt, eoipso omnes indulgentias concesserit sub solitis conditionibus. Quarum commembra Confraternitatis de Corde Jesu participes fieri possunt. Non mirum, quod Cor Jesu tot amatores inveniat, tot cultores numeret. Non mirum, quod ubique terrarum, hic cultus amplietur. Nec mirum, quod in piis hominibus tam salutares proferat fructus : concordiam, pacem, tranquillam vitám, pietatem, Sacramentorum devotum usum, patientiam resignationem in divinam voluntatem; in perversis vero hominibus miram operetur morum mutationem in melius. Ut vero tam secundi proveniant fructus, conveniens servandus est modus in Confrater­nitate hac inducenda, ac servanda. 2. Quod hunc modum attinet sequentia possumus notare. á) Ut quis rem quandam debite ordiatur et prosequatur circa alios, prius ipse debet de eius practico usu esse convictus, persvasus, animatus. Cordis Jesu cultum optime ille propagabit, qui pro suo modulo ipsémét conatur Cordis huius bonitatem, amorem, longanimitatem, humilitatem, mansvetudinem, puritatem, constantiam, fortitudinem induere, ponderare. Quotidiana devota Missae celebratio, iugis Deo gratiarum actio, pius Sanctissimi Sacramenti e parte Sacerdotis cultus est vehiculum ad hunc thesaurum cultus Cordis Jesu in corda fidelium implantandum. b) Fides ex auditu. Auditus autem per verbum Christi. Organisationem Confra­ternitatis praecedunt sacri sermones, imo singulae adhortationis pastoralis tenor. Quo­tiescunque beneficium redemtionis, proprietates Cordis Jesu aut ex professo tractamus, aut solum per tangentem memoramus, viam construimus ad salutarem Cordis Jesu cultum. Imo sine talibus sermonibus nec Confraternitates valent, quia fiunt formalitas sine succo et semine. Dogmata religionis nostrae dant vitám, et vita quae sine his talis videtur, umbra est vitae non veritas. c) Ubi iam fideles, fundamenta similis Confraternitatis satis edocti sunt, potest res prout est, cum suis indulgentiis ac conditionibus proponi. Cordati qui amplexi fue­2*

Next

/
Thumbnails
Contents