Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 13 — t me in vita incolumem : ut custodiam praecepta oris tui. 88. Aeternus es Tu Domine! aeterna et immutabilia sunt decreta tua in Coelo. 90. Per omnes generationes constans est firmitas decretorum tuorum : terra, quam fundasti hodiedum firmiter stat. 91. Dies ac noctes ordinem a Te praescriptum constanter sequuntur : quoniam omnes creaturae voluntati tuae obediunt. 92. Nisi lex tua consolatio mea fuisset : dudum periissem in afflictione mea. 93. Nunquam derelinquam statuta tua : per ipsa enim recreas me. 94. Quia tuus sum, ideo decet, ut me serves, et a malis eripias: quoniam statuta tua observo. 95. Mihi insidiantur impii ad perdendum me: ego vero promissiones tuas mente revolvo. 96. Omnes res etsi perfectissimae finem ut vides nanciscuntur : sola lex tua in aeternum manet. 97. Quantopere diligam legem tuam Domine, apparet : quia quotidie legis tuae meditatione oblector. 98. Inimicis meis prudentiorem me reddidit lex tua : haec enim perpetuo ante mentis meae oculos versatur. 99. Omnibus docentibus me intelligentior factus sum : quia praecepta tua oblectionis meae objectum constituunt. 100. Seribis sapientior sum : quia mandata tua observo. III. E Theologia Pastorali. Cum Ecclesia catholica in cultum Cordis Jesu recentiori tempore ardentius ronspiret, exponatur Con­fraternitatis de Sanctissimo Corde Jesu a) utililas, et salutaris fructus, b) proponantur média, quibus hujusmodi Confraternitas prudenter introduci et stabiliter firmari possit. Per Confraternitatem Cordis Jesu intelligitur pia Consociatio a Sede Romana approbata et eo fine coalita, ut ardentissimae dilectionis, qua Cbristus se pro bomini­bus obtulit, grata memória diligentius recolatur et piis proborum conatibus vei aliquan­tum resarciatur indigna illa ingratitudo, qua bomines Christo Domino in Eucharistiae Sacramento praesenti innumeras inferunt injurias. Quod iam l-o Momentum ac utilitatcm, item salutares fructus bujusce Confraterni­tatis attinet, praeter rationes quae pro omni simili pia Consociatione adferri possunt (uti : quod in nomine Dei congregati plures efficacius orent, quod pro specifico scopo impensa studia facilius effectum sortiantur, quod inde pietatis sensus, religionis exerci­tium, devotionis praxis ampliora incrementa percipiant, quod aliquod publicum testimo­nium pro re bona consurgat, quod infirmi confortentur, langvidi erigantur et pro Sacra­mentorum salutari usu aptior sternatur via) sunt quaedam considerationes, quae sicut cultum Cordis Jesu generatim, ita et Confraternitatem pro huiusce Sanctissimi Cordis cultu coadunatam maiorem in modum commendant. In specie a) Nemo diffitebitur: de praesenti bomines plerumque in sola exteriora prolabi, rediisseque aetatem, de qua quidem iam Salvator conquestus est : populus liic labiis me bonorat, cor autem eius procul est a me, et de qua S. Gregorius Magnus acute Ciro. Lit. Nr. lf. 2

Next

/
Thumbnails
Contents