Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 12 — t tantum die, sed et nocturno tempore nomen tuum recolo, et ex ardenti amore Tui legem tuam constanter custodivi. 56. Hoc totum, haec omnia, quae memoravi, mihi evenerunt, quia mandata tua diligenter executus sum. 57. 0 Domine, qui es mea portio, seu pars mea haereditaria! cum animo meo firraiter statui custodire legem tuam. 58. Te Domine precatus sum, ut mihi faveres, et benigne me tuo auxilio respiceres, ut jaxta votum meum legem tuam servare possem. 59. Recogito actiones meas, et ubi me deliquisse deprehendo, protinus vitám meam ad normám praeceptorum tuorum revoco. 60. Prompto animo et sine cunctatione custodio mandata tua. 61. Circumveniunt me impii artibus suis ad me perdendum : ego tamen legem tuam non derelínquo. 62. Media nocte surgebam, ut Te laudarem et meinorarem justa judicia et decreta tua. 63. Sum unus ex iis, qui timent, reverentur Te, et custodiunt mandata tua. 64. Nullos terrae incolas misericordiae tuae expertes esse pateris : ideo statuta tua doce me. 65. Benefecisti servo tuo : ut fue­ras pollicitus. 66. Beneficentiam erga alios, veram vitae prudentiam et scientiam legis doce me : quia promissionibus mandatorum tuorum fidem praesto. 67. Priusquam me liumiliasti et afflixisti, aberraveram a via virtutis : propterea deinceps attentius legem tuam custodiam. 68. Benignus es Tu Domine, et pro benignitate tua doce me statuta tua. 69. Auctae sunt super me cavillationes impiorum : ego autem toto corde scrutor mandata tua. 70. Cor eorurn induratum, durum factum est, ut induratur caseus ex lacte coagulato confectus : ego autem meditatione legis tuae oblector. 71. Afflixisti me, ut me erudires j nam vexatio vei potius próba dat intellectum. 72. Melior et practiosior est mihi lex oris tui : quam multa millia auri et argenti. 73. Opus tuum sum ego, ad Te ergo pertinet, ut perficias me, et praecipue facias, ut bene intelligam mandata tua. 74. Videntes me ser­vantem mandata tua, et tuo munere prospere agentem laetabuntur, quod justa sint judi­cia tua : et quod jure merito humiliaveris et afflixeris me. 76. Effunde super me miseri­cordiam tuam ad consolandum me : secundum promissionem servo tuo datam. 77. Yeniat super me misericordia tua et vivam: quia lex tua oblectatio mea est. 78. Pudefiant legum tuarum contemptores, quia injuria affecerunt me : ego autem in observatione mandato­rum tuorum me exerceo. 79. Convertantur ad me, et milii adjuncti legem Dei custodiant, quicunque timorem Dei et scientiam legis habent. 80. Fac ut integre et perfecte in tuis statutis vivam : neque unquam rubore suffundar. 81. Anima mea prae desiderio con­sequendae salutis ardet, langvet et deficit : sed in promisso tuo magnam spem habeo. 82. Caligant oculi mei — incessanter suspicientes : quando tandem consolaberis me? 83. Cutis mea — prae miseriis — sicut uter in pruina exsiccata et rugósa effecta est : sta­tuta tamen tua non sum oblitus. 84. Pauci mihi supersunt dies! quando nam sumes tan­dem vindictam de persecutoribus meis? 85. Astutis et fabulosis narrationibus suis me impii circumvenire student, et quidem contra legem tuam. 86. Omnia mundata tua veris­simas promissiones continent, non autem fabulationes, et nugas, quales narrant iniqui, qui me persequuntur, ideo adjuva me. 87. Parum abfuit, quin me de numero viventium deleverint : ego tamen non derelinquo mandata tua. 88. Pro misericordia tua conserva

Next

/
Thumbnails
Contents