Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 10 — t ritus sacros Sacramentorum numero accenseri posse; nequeenim ulla res sensibilis suapte natura ea vi praedita est, ut penetret bominis animam et admirabili dono justitiae sanctificet. Tgitur Sacramentorum numerus a sapientissima ac salutis humanae cupidissima Dei voluntate determinatus, atque in ipsa divina revelatione consignatus sit, est necesse. Jam vero sola illa et omnia septem Sacramenta, quae Ecclesia catholica administrat, Scriptura S. Növi Foed. exhibet. Ita de baptismate clara sunt verba Christi Domini Joan. 3. 5. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Saticto, non potest introire in regnum Dei. Quomodo vero per aquam et Spiritum S. renasci oporteat, deciarat Math. 28. 19. Baptisantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. — Confirmationis Sacramentum baptisatis fidelibus ab Apostolis collatum fuisse, docet Actor. 8. 17. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum; — promissum Joan. 7. 37 — 38.; et Luc. 24. 49. _ Eucbaristiam adpromissam et institutam esse ipse Salvator testatur Joan. 6. 56. Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. St Math. 26. 26 — 27. Substantiam panis in corpus, et substantiam vini in sanguinem suum convertens, remanentibus visibilibus panis et vini, ait : Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus. — Sacramentum poenitentiae in remissionem peccatorum post baptismum commissorum Joan. 20. Extremae Unctionis Jac. 5.; S. Ordinis Act. 6. 6.; item 13. 2 — 3; 14. 22.; imprimis I. Timoth. 4. 14. perhibetur : Noli negligere gratiam, quae est in te, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii; — Act. 20. 18. Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus posuit regere Ecclesiam Dei. — Denique Matrimonium fidelium christianorum Apostolus gentium appellat : Magnum Sacramentum in Christo et in Ecclesia. Eph. 5. 32. — Cum itaque ex nova revelatione constet de divina institutione liorum septem s. rituum externorum, quorum administrationi gratia sanctificans adnexa est, sequitur : Septem et non pauciora nec plura instituta esse Sacramenta. b) Patres tam graeci quam latini non alium quam septenarium numerum Sacramentorum agnoscunt; quamvis enim non singuli omnium et singulorum faciant Sacramentorum mentionem, utpote alio et diverso distenti scopo scribendi: nullus tamen eorum est, qui unius aut alterius Sacramenti pro re nata non meminerit. Omnium loco citamus Tertultianum ex saeculo III., qui ante suum funestum lapsum, fidei antiquissimorum Patrum securus est testis. Ait ille in libr. de resur. cap. 8. de Sacramentis : „Caro abluitur ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur." In libro de poen. c. 10. ,,Grandé pláne emolumentum verecundiae occultatio delictorum pollicetur, videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, perinde et Deum celabimus?" Et in libr. 2. ad uxorem ait : „Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, Angeli renunciant, Páter ratum habét." c) Nec levior argumenti vis pro rei veritate sumitur ex antiquissimis libris lythurgicis Graecorum tum unitorum tum infelici schismate extra Ecclesiam degentium, item