Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
- 46 siae institutio magis adhuc intercídat ac pene evilescat; probe persuasi, quodsi fideles haec benignae Matris praecepta vilipenderint, liomines profundius adhuc in rerum terrenarum appetitum se praecipitaturi, ac spirituales Ecclesiae thesauros temere sint repudiaturi. Quamobrem ab animarum Curatoribus praeter propria exempla, quae plurimrm utique habent ponderis, diligenter instituendi sunt fideles de origine, natura et sanctitate hujus disciplinae ac summo ejus ad pietatem et virtutem momento. Qua in re non est unquam negligendum jejunii et abstinentiae scopum ob oculos ponere fidelium; videlicet eo tendere totum hoc instituium, quemadmodum palam in suis orationibus profitetur Ecclesia, ut qui per abstinentiam maceramur in corpore, per fructum boai operis reficiamur in mente, et ut familia christiana, quae. se. affligendo carnem, ab alimentis abstinet, sectando justitiam a culpa jejunet. Inculcandum denique : „Quod secundum S. Grregorium ille bene jejunet, qui alimenta corporis, quae sunt communia dona conditoris, cum indigentibus percipit, et qui ea, quae sibi ad tempus subtrahit, nequaquam ventri offerenda custodit, sed pauperibus tribuit." Quoniam vero sanctae Matris Ecclesiae praecordia adeo dura haud sunt, ut non filiorum suorum indigentias pia sollicitudine dispiciat, hisque, „q u o s juxta Concilium Toletanum VIII. aut aetas incurvat, aut languor extenuat, aut necessitas arctat" per sacrum quadragesimalis Jejunii tempus carnibus vescendi facultate, materna prorsus indulgentia subveniat; idcirco hanc Ecclesiae matris benignitatem prae oculis habens, atque novercantia temporum, quae vivimus, adjuncta, cumprimis autem extraordinariam victualium esurialium caritatem perpendens, erga gratiosam Suae Excellentiae Archi-Episcopalis necessariis adhucdum facultatibus destitutae provocationem pro tributa mihi a sancta Sede Apostolica potestate vigore praeseatium cum universis ArchiDioecesis hujus Colocensis utriusque sexus fidelibus, ut per tempus imminentis sacrae Quadragesimae, exceptis feriis sextis et sabbathis, feria item quarta Cinerum et quatuor Temporum usque Dominicam Palmarum inclusive quibusvis diebus cibis pinguedine suilla conditis ac praeparatis vesci possint, dispenso, quin eatenus semet apud Curatos suos insinuare obligentur. Cum illis vero, qui fine obtinendae e iustis, et rationabilibus causis per Quadragesimam eduliis carnalibus vescendi facultatis ad Curatos suos recurrerint, exceptis feriis quartis, sextis, et sabbathis, prout loci, temporumque adiuncta svaserint, usque Dominicam Passionis, vei Palmarum dispensandi potestatem D. Curatis tribuo, sub cautelis, et conditionibus ope encyclicarum litterarum ddo 5-ae Januarii 1853 Nr. 32. dimissarum praeseriptis. Qui de Venerabili Clero e gravibus rationum momentis dispensatione uti desideraverit, pro illa ad Ordinariatum recurrendum habebit.