Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
- 47 Exponendum autem est fidelibus, quod — dum Ecclesia a stricta praecepti abstinentiae omni aevo christiano vigentis observantia illos relevat et ob ardua adjuncta usum ciborum, alias vetitorum, quibusdam diebus per favorem indulget — nolit propterea fideles suos ab operibus poenitentiae eximere, nec quod inter dies sacrae Quadragesimae et alias anni partes interest, discrimen sufferre, sed potius imbecillitatem nostram. ad sustinendum poenitentiae operum exercitium materna benignitate sua cupit adjutam. Quamvis enim nomen ipsum christiani unumquemque nostrum monere debeat assiduae mortificationis, qua sola magistro nostro similes effici possumus, in omni vita exercendae, cum tamen ad Ecclesiam Matrem pertineat, proponere urgereque média, quibus divina justitia peccatis nostris provocata, piacari et animabus bona coelestium gratiarum valeant impetrari, jure suo usa est Ecclesia, dum certos dies severiori poenitentiae sacros instituit; quid vero ad annuam Religionis nostrae mysteriorum recollectionem, jugemque operum redemtionis nostrae memóriám institui sanctius potuit, sacra hac quadragesimali observantia, qua eadem mysteria ipsis sacris ceretnoniis exprimuntur, animi nostri ad dignam illorum celebrationem praeparantur et a Deo mediatione Jesu Christi omnigena in nos bona derivari petuntur ? Ne igitur tantis bonis culpa nostra excidamus, memores simus dies S. Quadragesimae esse dies poenitentiae, dies salutis, tempus acceptabile, quo abjicientes opera tenebrarum, induere nos oportet arma lucis, ut virtus cbristiana e quibusvis actibus, sermonibus totoque habitu nostro eluceat. Hac ratione spiritus reddetur promptior, fervebit oratione, majoré attentione intererit verbi divini praedicationi, recogitabit dies antiquos, •et super aeternis veritatibus meditabitur, concipiet. bona proposita, reparabit injurias rebus famaeque proximi illatas, non claudet viscera misericordiae. juxta verba Caesarii Arelat. Hornit. 2. „Pro eo quod non potest quis jejunare. amplius debet erogare pauperibus, ut peccata, quae non potest jejunando curare, possit eleemosynas dando redimere." Ita demum fiet, ut vacillantes atque imbecilles Ecclesiae filii hoc benigno matris favore a tempore excitentur, atque virtutum exemplis confirmentur. Porro exponendus est fidelibus genuinus legis Ecclesiae de jejunio spiritus, ut iidem sciant, quid essentiale sit, quid minus principale; explanandus concessae dispensationis sensus, ne ignorantia serviat pusillis in offensionem; declarandum ipsis omnimodam abstinentiam a cibis carnalibus et nunc manere salutarem, et liberam, eoque Ecclesiae intentionem dirigi, ut observantiae praecepti Ecclesiae cuivis reddatur facilior, et nullus sit piorum Ecclesiae filiorum, qui ex ejusdem difficultate in perplexitatem et laqueum conscientiae deducatur; demum monendi sunt fideles, üt vitia sollicite fugiant, maximum enim jejunium est a peccatis abstinere. Coloczae, die 14-a Februarii 1867. *