Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867

Index

— 45 — Nr. III. .A.ppropinguat sacrum Quadragesimalis Jejunii tempus, cujus sanctam salutaremque observantiam non solum vetustissima ipsisque Ecclesiae incunabulis co'éva Apostolorum disciplina, sed etiam uberrimi spirituales fructus, quos in Ecclesia Dei protulit, magno­pere commendant. In stabiliendo conservandoque sacro hocce instituto respexit indubie sancta Mater Ecclesia ad exempla virorum, spiritu Dei exuberantium, sed vei maximé ad exemplum ipsius divini Salvatoris nostri Jesu Christi, qui antequam praedicationis munus occiperet, quadraginta dies jejunio consecravit. Respexit ad bumanae naturae imbecilli­tatem, quae non potest in virtutis via persistere aut proficere, nisi jugiter refrenandis sensuum illecebris occupetur. Quippe ipsa virtus in assidua felicique aüversus eam, qu?e in membris nostris est legem, decertatione et lucta consistit. Igitur naturae bumanae conveniens summumque sapientiae divinae, Ecclesiam gubernantis, indicium est, quod baec ceu benigna mater, proles suas, certis temporibus, ab iis etiam, quae secus haud sunt illicita, abstinere jubeat : ut eae, in reportanda super sensuum concupiscentiis victo­ria enutritae ac exercitae, feliciori cum successu adversus tela iniquissimi valeant depu­gn?re. Hinc est, quod jejunium a sanctis Patribus virtutis cibus haberetur; „purgat enim ait S. Augustinus Serm. de Jejunio, mentem, carnenob spiritui subjicit, cor facit contritumüe<t>humiliatum, nebulas concupiscentiae disper­git, libidinum ardores extingvit, castitatis vero lumen accendit." „Jejunium S. Ambrosio est mors culpae, excidium delictorum, reme­dium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis." Imminent itaque dies gratiarum diesque salutis, purificandis animis corporibus­que sacrandis instituti, ad quorum ingressum nibil ardentius optat Ecclesia, quam ut sancta baec Jejuniorum disciplina ab omnibus Christi fidelibus eo exactius religiosiusque observetur, quo magis late pátens morum corruptela commune hocce poenitentiae reme­dium postulat, ut per victus abstinentiam compresso vitiorum fomento, mens hominum ad coelestia erigatur, ferventiusque precibus aliisque christianae pietatis operibus tum peccatorum veniam, tum virtutes et praemina a divina bonitate misericorditer obtinere mereamur. Neque enim in sola cibi abstinentia consistit nostri summa Jejunii; haud fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur. Nr. 341. Dispensatio in lege absti­nentiae tem­pore jejunii Quadragesi­malis. Quo autem vehementior est seculi hujus adversus vetustissimam hanc discipli­nam nisus : eo sollicitius animarum Pastoribus elaborandum, ne saluberrima liaec Eccle-

Next

/
Thumbnails
Contents