Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867

Index

- 20 ­felicitas civium temporalis. Ecclesia in prosecutione finis sui utitur mediis sibi tantum ypropriis et supernaturalibus. Civitas vero naturalibus plerumque phisicis per modum coactionis. Ecclesia est una, et universalis per orbem diffusa; Civitas est multiplex cer­tisque limitibus circumscripta. Ecclesia denique est perpetua, et quoad fundamentalem suam constitutionem immutabilis et indefectibilis; Civitas multiformis, vicissitudinibus, imo et interitui obnoxia. b) Ex Christi et Apostolorum dictis et factis. „Date inquit Christus Caesari, quae sunt Caesaris et quae sunt Dei Deo" (Math 22, 21.) Apo­stoli quoque saepe ingeminarunt : „0 portét Deo magis obedire quam homi­nibus" (Act. 5, 29.) atque in exercitio trinae suae potestatis tam parum se legibus Imperatorum submiserunt eorumque consensu aut cooperatione usi sunt, ut potius con­tradicente potestate civili munus suum strenue executi hilares mortem oppetierint. c) Ex Ecclesiae indole et constitutione a civitate diversa. Etenim Eccle­sia jus existendi divinitus habét cum forma sibi congenita atque individuali; instructa magisterio infallibili necessario, et authentico; sacro ministerio; atque regimine monar­chico-hierarehico et sociali cum potestate legislativa judicaria et coércitiva ; sacrilegium­que esset, si manus profanae ordinem sanctuarii et regiminis sacri moderari praesumerent. d) Ex intima Ecclesiae persvasione contra Imperatorum arrogantiam et Pseudo-politicorum doctrinam toties contestata. Sic olim Osius Corduben­sis Constantium Arianae haeresi addictum serio admonuit. „Ne te rebus misceas ecclesiasticis, neque nobis de his praecepta mandes, sed a nobis potius haec ediscas. Tibi Deus impérium dedit, nobis ecclesiastica concredidit, ac queíhadmodum qui tibi impérium subripit, Dei ordinationi resistit, ita metue, ne si ad te eccl&éiastica pertrahas, magni eriminis reus fias. Reddite quae sunt Caesaris, Caesari et quae sunt Dei, Deo. Neque nobis igitur terrae imperare licet, neque tu adolendi habes potestatem" (S. Athanas. Hist. Arian. Cap. 44.) Ecclesia enim nunquam ignorare potuit verum jus suum a Christo ac­ceptum nec ultra illud jus essentialiter excedere. Alioquin corrupta fuisset, errasset desiisset vera Christi Ecclesia et portae inferi adversus eam praevaluissent, quod nun­quam eventurum Christus D. promisit. e) A contrario seu ex damnis. Si enim Ecclesia a Civitate dependens sta­tuitur, eo ipso civitati adinstar ancillae famulabitur divinaque religio ut merum médium ad fines politicos consequendos inserviens apparebit; spreta vero divinae religionis di­gnitate et auctoritate, sequetur etiam civilis potestatis vilipensio, et hujus filia: revolutio cum suis consectariis. II. Licet autem binae hae potestates distinctae sint et in sua sphaera ab invicem independentes, nihilominus ex voluntate Dei concordibus studiis homines regere, et se invicem juvare tenentur. „Cum enim regnum et Sacerdotium inter se conve­niunt, bene regitur mundus, floret et fructificat Ecclesia. Cum vero inter se discordant, non tantum parvae res non crescunt sed etiam magnae mise-

Next

/
Thumbnails
Contents