Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
— 21 — rabiliter dilabuntur" (Ivonis Carnotensis Epla 238 ad Paschal. II.) Jam Ecclesia prosequendo finem suum mirifice promovet bonum civitatis. Nam reges et subditos nec non cives ad invicem connectit religionis vinculo, docendo : Non esse potestatem nisi a Deo (Rom. 13, 1.) reges esse vicarios Dei, divinoque jure populis praesidere, gladio justitiae instructos , quibus obediendum sit etiam discolis (I. Petri 2, 13.) non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Sola vera religio et Ecclesia timorem et amorem Dei sui, et proximi efficaciter docet et inculcat. Ecclesia civium moralitatem procurat; familiis perennitatem et prosperitatem affért; efficit ut litterae et artes excolantur; publica charitatis instituta promovet. Principalia rei civilis fulcra firmát et sustentat; demum etiam mediis supernaturalibus salutem publicam juvat continuo juxta monitum Apostoli (I. Tim. 2, 1. 2.) faciens : „obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt." III. Verum et civitas consectando íinem suum Ecclesiam et veram religionem tueatur oportet. Ilaec vero tuitio in eo consistit, ut imprimis Princeps, qua defensor Ecclesiae prae ceteris bona, honorem et personas ecclesiasticas ab injustis aggressionibus et fraudibus defendat; hierarchiae libertatem conservet, in definiendis dogmatibus, condendis legibus, exstirpandis criminibus, irrogandis poenis ecclesiasticis adjuvet, — — quin in earum justitiam inquirat — refractarios coércendo, turbas a societate arcendo, excessus reprimendo, seditiones et bella sopiendo, illaque obstacula removendo, quibus Ecclesia in exercendo munere sibi divinitus commisso, quam maximé impeditur , ut secundum eundem Apostolum „quietam et tranquillam vitám agamus." In specie auxiliarem manqm porrigat in exstirpandis praesentis aevi erroribus et malis praedominantibus in mutua cum Ecclesia cointelligentia, uti sunt : Naturalismus, Materialismus, Indifferentismus, Communismus, Socialismus, societates clandestinae Illuminatorum et liberorum Murariorum, inobedientiae spiritus late diffusus , profanatio dierum festorum, cultus divini neglectus, nimius luxus, defectus educationis scholasticae prolium potissimum ex incuria parentum, intemperantiae, luxuriae, et blasphemiae vitia, caedes, fúrta, rapinae, perduelliones, apostasiae, novae sectae , novatorum commenta utrique reipublicae perniciosa; impii libelli, ephemerides, pagellae mendacii calumniarum, et seductionis plenae; turpes imagines, obscoenae productiones, et multa alia, quae relate etiam ad bonum civitatis indifferentia non sunt, nec esse possunt. — Aequum denique est postulatum Ecclesiae, ut Clero quaedam privilegia concedantur, ejus dignitati conveniens reverentia ab omnibus exhibenda praecipiatur; — bona temporalia ad augendam cultus divini magnificentiam, ad honestam, et modestam Clericorum sustentationem in fundis immobilibus largiter suppeditentur, ut manus Ecclesiae non sint mortuae, sed omnino vivae, ut succurrere possint privatis et statui cum indiget. „Aurum enim Ecclesia habét, non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus" (S. Ambros. c. 70. Caus. 12. Qu. 2.)— Ex hac concordiae inter civita2*