Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
— 14 — Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tamquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda." — d) Haec gratia mirabili pulcliritudine et splendore ornat animam, atque ipsi quoque corpori humano singularem supernaturalem dignitatem jam his in terris conciliat, in futura vero resurrectione angelicam glóriám tribuet, ut allata superius Catechismi romani verba, nec non ipsius Christi promissa testantur. Math. 13. 43. „Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum." Et 22. 30. „Erunt sicut Angeli Dei in coelo. 8 3. Spectatis fructibus, gratia sanctificans a) adfert animae pacem sanctam, laetitiam, gaudium Spiritus Sancti, ac magnam fiduciam in Deo, ut loquitur Apostolus. Rom.5.1—2. „Justificati ergo ex fide, pacem habeamus adDeum perDominum nostrum Jesum Christum, per quem et habemus accessum per f'idemingratiam istam, inqua stamus, et gloriamurin spe gloriaefiliorum Dei." — b) Constituit hominem sub libertate filiorum Dei; quamvis enim eum immunem a concupiscentiarum, quae sunt reliquiae peccati originális, aculeis et assultibus non faciat, neque tamen sub hoc jugo servitutis eum relinquit, sed divina virtute adjutum et roboratum habilem reddit, omnes rebelles cordis et corporis humani concupiscentias domandi et in servitutem redigendi, dicente S.Paulo Rom. 6. 22. ,,Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem." — c) Est fons et radix omnium virtutum supernaturalium. adeoque renovationis totius interioris hominis secundum exemplar nostrum Christum, affirmantem Joan. 15. 5. „Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum." — d) Est pignus omnium gratiarum obtinendarum, per merita Christi impetrandarum : Joan. 15. 7. ,,Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; qu^pdcjinque volueritis, petetis, et fiet vobis."— e) Praebet jus ad specialem Dei providentiam, qua fit,utDeus pericula salutis clementer avertit, ipsaque mala ad bonum finem suorum justificatorum dirigit, juxta illud Psalmistae 33. „Oculi Domini super justos;"— et S.Pauli Rom. 8. 28. „Scimus autem, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt Sancti." — f) Aperit eis januam ad sacramenta vivorum.— g) Participes eos reddit meritorum, idest omnium bonorum spiritualium ex communione Sanctorum resultantium 5 quoniam viva membra sunt corporis Christi mystici,testante S.Paulo I. Cor. 12. 13. „Etenim in uno Spiritu omnes in unum corpus baptisati sumus; ut non sit schisma in corpore sed idipsum pro invicem sollicita sint membra."— h) Pretiosam in conspectu Dei facit mortem, et tutum praebet accessum ad Deum, ad ejus beatificam visionem et perpetuam possessionem in regno coelorum. Sap. 5. 16. „Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum." 4. Spectato sensu Ecclesiae, nihil magis verbis extollitur, quam pretium gratiae sanctificantis; nihil magis inculcatur, quam necessitas hujus gratiae; nihil magis deploratur, quam amissio hujus gratiae; nihil magis exoratur, quam concessio ejusdem