Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
GIRCULARES LITTERAE AD VENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1866. Nr. I. gfe 7 f lArcano divinae Providentiae judicio novus, quem paucis abhinc diebus auspicati sumus annus mox cum exordio, Archi-Dioecesis hujus Clero ac Populo fimestus accidit et lamentabilis. hm Etenim die curr. 5-a Exbellentissimus, Illustrigsimus ac Reverendissimus Dominus JOSEFHUS KUNSZT Metrop.' T6oIocefisis et Bacsiensis Ecclesiarum canonice unitarum Archi-Episcopus, Ins. Ordinum S. Stephani Regis Apostoliéi etLeopoldi Imperatoris magnae crucisEques, S. C. et R. Apóst. Majestatis Act. Int. Status Consiliarius et ad Exc. Tabulam Septemviralem Co-Judex, anno aetatis suae 76-0, Sacerdotii 53-o, Episcopatus I6-0, Archi-Episcopatus vero 14-o Pestini apoplectico nervorum ictu ad aeternitatem inopinate evocatus est. Quamvis desideratissimi Archi-Praesulis valetudo jam sub initium mensis prioris labefactari coeperit; impediri tamen non potuit, quin Is pro flagrantissimo suo veram Patriae salutem provehendi desiderio ad instantia eotum Regni Comitia Pestinum properaret, sicque non tantum Praesulis, sed boni quoque Patriae civis officium hoc etiam facto explere contenderet. Et profecto, quae vigilantissimus hic Archi-Praesul intervallo tredecim, et quod excedit, sui Archi-Episcopatus annorum ad tuendam provehendamque gregis dominici divinitus sibi crediti salutem in genere fecit, — quaeve tum vita comite, tum ultimis voluntatis suae tabulis per grandia beneficientiae opera in sublevandos egenos ac pauperes, succollandosque multiplices privatos aeque ac publicos fines impensa, — per largas item fundationes in emolumentum Cleri ac Populi curae suae commissi directas, — perque erectionem et munificentissimam duorum pro educanda et erudienda utriusque sexus juventute Institutorum dotationem egerat : talia ac tanta sunt, ut nullo unquam tempore obliterari queant,