Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

— 34 — III. E Theologia Morali. Cum perversorum librorum magna sit copia, a) proferantur mala, quae ex istiusmodi perver­sorum librorum obvia lectione rnanant, b) addueantur média, quibus haeo corruptio impediri possit. Intelligimus per perversos libros ejusmodi opuscula seu scripta seu typis impressa r quae sententias contra rectam rationem, genuinam fidem, probos móres, obedientiam auctoritati altiori praestandam, divinam Ecclesiae catholicae institutionem vei alias quo­cunque modo saluti hominum nocivas, seu aperte continent seu latenter insinuant. — 1, Ex hujusmodi perversis libris gravissima imminere tam singulorum quam totius Eccle­siae prosperitati mala, sequentia probant : a) Natura rei. Cum enim ex data notione hujusmodi libri falsas contra maximi momenti veritates contineant sententias, necesse est : ut intellectus eorundem lectione non modo a gravissimarum veritatum cognitione et fide abstrahatur, sed et positivorum errorum circumdatus nebula, tenebris ignorantiae et infidelitatis obmergatur. — Porro cum in iisdem perversis libris non modo prava exempla, quae ad imitandum facile exci­tant, abunde narrentur, sed etiam motiva perversitatis subministrentur, et subruantur omnia repagula, quae hominem in freno probitatis tenent, necesse est: voluntatem huma­nam tantis alioquin hostibus impugnatam in perversum trahi; non secus ac hominum pravorum maligno consortio, quorum vicém perversi libri cumulate supplent. — Praeterea cum perversi libri potissimum effrenae licentiae famulantes obedientiae et subordinationi& vincula contendant solvere : fit, quod eorundem lectio totius societatis domesticae ac pu­blicae fundamenta suffodiat. Yel maximé tamen in eo saluti hominum nocent, quod Ecclesiae catholicae auctoritati nocere condendant. Cum enim ab Ecclesia universorum dependeat salus, tanto major est noxa contra salutem universorum admissa, quo magis ipsa veritatis Magistra et salutis hominum Procuratrix impetitur. Funestos hos lectionis perversorum librorum fructus abunde probat b) Experientia. Ephesii irretiti sunt magicis artibus, quia perversos libros habent, Narrat B. Dionysius Alexandrinus, quod perversi libri cujusdam Episcopi Nepotis dicti T in partes Chiliastarum fere dimidium adduxere orientem. Bardesanes Syrus 1) olim pietate conspicuus atque in refellendis haereticis omnino strenuus, ubi Valentinianorum quaedam volumina légit, illorum erroribus ita inescatus est, ut nova paradoxa confingens innume­ros seduceret homines. Narrat S. Hieronymus 2), quod Hispania et Lusitania tunc fuerint contaminatae erroribus, cum ibi libri Priscillianorum fuere vulgati. Testatur S. Turibius corruptionem Iberiae et Galliae Narbonensis provenisse ex quibusdam nefariis libris, qui unica tantae stragis causa exstitere. Eutyches olim invictus defensor fidei ad lectionem cujusdam libri Manichaei mutatus et in multorum haereticorum caput conversus est 3). ') Ephraim Chamber in Cyclop. verb. Bardesanitae. — s) In Isaiam. lib, 18. c. 64. — ') Anastas. Sinaita Contra Acephal., cap. 6. et 14.

Next

/
Thumbnails
Contents