Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

— 35 — Julianus Halicarnassaeus ex lectione librorum Valentini defecit a fide. Avitus presbyter liispanus legendo Origenis scripta, quamvis eorundem etiam confutationem legeret et per S. Hieronymum admonitus fuisset, ut sibi caveret ab erroribus, virus tamen rejecta monitione lethaliter absorbuit*). Henricus Bulingerus doctor cath. olim piissimus cum in librum Melanclitonis incideret, defecit a fide 2). Dum Hieronymi Viclef in Bohemia spar­gerentur improbi libri, doctrina ejus undique disseminata est 3). Et eheu quanta est cor­ruptio morum et perversitas mentis, quam recentiori tempore románensium fabellarum, in linguam quoque pátriám transpositarum ayida produxit lectio. — Unde non est mirum libros perversos *»<. c) Omnium gentium damnari consensu. Apud Hebraeos Joacbim, cum per Barucli librum accepisset a Jeremia transmissum, tioaens ne Judaeis scandalo esset, igni­bus dari jussit 4). Apud Athenienses scripta Protagorae, in quibus de existentia deorum dubitabatur, publice igne cremata sunt f i). Apud Grraecos pariter igni traditi sunt Epicuri libri 6). Apud Romanos cum reperirentur volumina Numae, qui de cultu deorum non bene sentiebat, jussit Senatus cumburi illa 7). Dum Maícus Aemilius adverteret, quod multi Romám inferrentur libri demandavit, ut scripta, in quibus ritus novi et preces contine­rentur, tradantur igni. Testante Arnobio Romani petierunt, ut exstirpentur Ciceronis „de natura deorum" conscripti libri, quia Cicero de eorum religione male sentire videbatur 8). Testante autem Livio apud eosdem Romanos pontifici maxiuio demandatum erat, ut de scriptis cognosceret eaque si mala essent, damnaret atque combureret. De Imperatore vero Augusto constat, eum plus quam duo millia tales combussisse libros, qui vei nullum vei parum idoneum praesetulerunt auctorem. Idemque Imperátor cavit, ne liber de arte amandi legeretur, bujusque libri auctorem Ovidium in exilium misit. In cujus facti, Cae­saris Augusti, laudem Joannes Grersonius 9) exclamans seribit : „Oh Deus, oh praesentis temporis móres! Inter paganos, paganus judex et incredulus paganum condemnat, qui doctriuam seribit, quae ad fatuum alliciebat amorem; et inter christianos tale opus susti­netur, laudatur, defenditur \ u Sed jam videamus d) Ecclesiae sensum. Jam Dominus monet cavendum a fermento pharisaeorum, et Apostolo exhortante (Actor. XIX, 19.) Ephesii contulerunt libros eosque, licet 50,000 denarios in pretio appenderent, omnes combusserunt. Concilium Nicaenum anno 325-o condemnavit Arii scripta 1 0), et Patres concilii in Tyro habiti 336-0 Marcellum Ancira­num ideo deposuerunt, quia noluit suos libros igni tradere u). S. Epiphanius item Ana­stasius Papa libros Origenis damnarunt. Concilium Carthaginense IV. statuit : Episcopus gentilium libros non legát, haereticorum autem pro necessitate et tempore. Innocentius I. ') Báron, ad ann. 144. n. 4. — ') Diction. portat, verb. Zwinglius. — *) Cochlaeus in hist. Hussitarum. — -*) Bodinus lib. 2. daemonomaniae c. 2. — •) Cicero lib. 1. de natura deorum. — 6) Erasm. in prov. ficuln. — 7) Valér. Maxim. lib. 1. cap. 1. — e) Apud Barron. ad ann. 302. n, 19. — ') Contra lib. románén. ,de Rosa.' — , 0) Niceph. hist. lib. S. c. 18. — n) Socrates hist. lib. 1. c. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents