Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

— 11 — teroicum attigisse culmen decrevit fel. rec. Pius VI. Praecessor Noster editis hac super re litteris die V. Maji Anno MDCCLXXVIII. Postea agitari quaestio cepit de Miraculis, quibus Venerabilis Mariae ab Angelis heroica virtus confirmari dicebatur, ac diligenti instituto examine duo ex illisvera, atque explorata judicata sunt. Nosque de illorum veri­tate Decretum edidimus Octavo Idus Januarias labentis anni MDCCCLXV. Hoc restabat unum, ut memoratae Congregationis Cardinales interrogarentur, num Venerabilem Dei Eamulam inter Beatas recenseri posse existimarent; iique in Generáli Conventu coram Nobis liabito Quarto Idus Januarias currentis anni tuto id fieri posse unanimi consensu responderunt. Attamen in re tanti momenti Nostram pandere mentem distulimus donec ferventi prece a Patre luminum subsidium, opemque posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem tertio Kalendas Mártii anni ejusdem solemrii Decreto pronunciavimus procedi tuto posse ad solemnem Venerabilis Mariae ab Angelis Beatificationem. Nos igi­tur permoti precibus universi Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, ex memoratae Cardi­nalium Congregationis consilio, et assensu, Auctoritate Nostrá Apostolica harum Littera­rum vi facultatem impertimur, ut eadem Venerabilis Dei Famula Maria ab Angelis Beatae nomine in posterum nuncupetifr, ejusque Corpus, et lipsana, seu reliquiae, non tamen in solemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi expo­nantur, atque imagines radiis decorentur. Praeterea eadem Auctoritate Nostra concedi­xqus ut de illa recitetur Officium, et Missa singulis annis de commuai Virginum cum orationibus propriis per Nos approbatis, juxta rubricas Missalis, et Breviarii Romani. Ejusmodi vero Officii recitationem, Missaeque celebrationem fieri concedimus Augustae Taurinorum, ejusque in Dioecesi, itemque omnibus in Templis religiosarum domorum ubi constituti reperiuntur Fratres Carmelitae excalceati, vei Moniales ejusdem Ordinis die XVI. Mensis Decembris ab omnibus Christifidelibus tam saecularibus, quam Regularibus, qui horas Canonicas dicere tenentur. Quod vero ad Missas attinet etiam ab omnibus Sacerdotibus ad Ecclesias, in quibus festum peragatur confluentibus. Denique concedi­mus, ut Anno ab hisce Litteris datis primo solemnia Beatificationis Venerabilis Servae Dei Mariae ab Angelis in Dioecesi, Templisque supradictis celebrentur cum Officio et Missis duplicis Majoris ritus, idque fieri praecipimus die ab Ordinariis indicenda, ac postquam eadem solemnia in Basilica Vaticana peracta fuerint. Non obstantibus Consti­tutionibus Apostolicis, Decretisque de non cultu editis, caeterisque contrariis quibuscum­que. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii memoratae Congregationis Sacris ritibus praepositae subscripta sint, et Sigillo Praefecti munita, eadem prorsus in judicialibus etiam disceptationibus fides habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi hisce Litteris ostensae habenda esset. Dátum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XXV. Április Anno MDCCCLXV. Pontificatus Nostri decimo nono. Locus t Sigilli. N. CARD. PARACCIANI CLARELLI. Coloczae die 27-a Januarii 1866.

Next

/
Thumbnails
Contents