Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 12 — Nr. 139. Themata per derűm anno 1866 elucubranda. Th em ata e disciplinis theologicis anno labente per Venerabilem Clerum Curatum elucubranda atque in Congregationibus cujuslibet vice-archi-diaconalis districtus discutienda, postmodum vero per DD. Vice-Archi-Diaconos Officio Dioecesano substernenda sequentia praesentibus proponuntur : THEMATA E DISCIPLINIS THEOLOGICIS Semestri I. I.E Theologia Dogmatica: Detur notio: Quid sit Sacramentum Novae Legis? — Et probetur : Sacramenta Novae Legis esse numero septem, nec plura, nec pauciora. II. E Studio Biblico Veteris Foederis: Psalmi 118-i (Beati immaculati), qui per horas minores recitari sólet, exponantur versus 50, a 51 —100 inclusive, juxta literalem sensum. III. E Theologia Pastorali: Cum Ecclesia catholica in cultum Cordis Jesu recentiori tempore ardentius conspiret, exponatur Confraternitatis de Sanctissimo Corde Jesu a) utilitas et salutaris fructus, b) proponantur média, quibus hujusmodi confraternitas prudenter introduci et stabiliter firmari possit. Semestri II. I. E Theologia Moráli: Cum infelicium matrimoniorum, de die in diem plures occurrant íunesti casus, hinc adferantur : a) Causae, e quibus hujusmodi infelicia matrimonia proveniunt; b) recenseantur illa salutaria remedia, quibus hujuscemodi malo pastoralis zelus occurrere possit. II. EJureEcclesiastico: Quid irregularitas ? quotuplex, unde provenit ? qui ejus effectus, et quando cessat ? III. E Studio Bibli c o No vi Fo e deris: Exordium sermonis montani, seu doctrina Christi de octo beatitudinibus, quae continetur Matth. V, 3—10, exponatur secundum literalem sensum, cum moralibus reflexionibus, paraphrastico modo. Coloczae die 2 7-a Januarii 1866.