Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865
Index
- 8 .6 • —exercitio redundare, ac beatum esse populum, cuius Dominus Deus ejus '). Docete „catholicae Fidei fundamento regna subsistere 2), et nihil tam mortiferum, tam praeceps ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium, cum nasceremur, accepimus, ultrájára a Domino nihil quaeranius, idest, auctoris nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus liberos , abjuremus 3)." Atque etiam ne oraittatis docere regiam potestatem non ad solum mundi regi men, sed maximé ad Ecclesiae praesidium esse collatara 4), et nihil esse quod civitatura Principibus, et Regibus majori fructui, gloriaeque esse possit, quara si, ut sapientissimus fortissimusque altér Praedecessor Noster S. Félix Zenoni Imperátori perscribebat, Ecclesiam catholicam .... sinant uti legibus suis, nec libertati ejus quemquam permittant obsistere Certura est enim, hoc rebus suis esse salutare, ut, cum de causis Dei agatur, juxta ipsius constitutum regiam voluntatem Sacerdotibus Christi studeant subdere, non praeferre 5)". Sed si seraper, Venerabiles Fratres, nunc potissimum in tantis Ecclesiae, civilisque societatis calamitatibus, in tanta adversariorum contra rem catholicam, et hanc Apostolicam Sedem conspiratione tantaque errorum congerie, necesse omnino est, ut adeamus cum íiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Quocirca omnium fidelium pietatem excitare existimavimus, ut una Nobiscum Vobisque clementissiraum luminum et inisericordiarum Patrem ferventissimis humillimisque precibus sine intermissione orent, et obsecrent, et in plenitudine fidei semper confugiant ad Dominum Nostrum Jesum Christum, qui redemit nos Deo in sanguine suo, Ejusque dulcissimum Cor flagrantissimae erga nos charitatis victimam enixe jugiterque exorent, ut amoris sui vinculis omnia ad seipsum trahat, utque omnes homines sanctissimo suo amore inflammati secundum cor Ejus ambulent digne Deo per omnia piacentes, in omni bono opere fructificantes. Cum autem sine dubio gratiores sint Deo hominum preces, si animis ab omni labe puris ad ipsum accedant, idcirco caelestes Ecclesiae thesauros dispensationi Nostrae commissos Christiűdelibus Apostolica liberalitate reserare censuimus, ut iidem íideles ad veram pietatem veheraentius incensi, ac per Poenitentiae Sacramentura a peccatorum maculis expiati fidentius suas preces ad Deum efFundant, ejusque misericordiam et gratiam consequantur. Hisce igitur Litteris auctoritate Nostra Apostolica omnibus et singulis utriusque sexus catholici orbis fidelibus Plenariam Indulgentiam ad instar Jubilaei concedimus intra unius tantum mensis spatium usque ad totum futurum annum 1865 et non ultra, a Yobis, Venerabiles Fratres, aliisque legitimis locorum Ordinariis statuendum , eodem prorsus modo et forma, qua ab initio supremi Nostri Pontificatus concessimus per Apo') Psal. 143. — 2) S. Caelest. epist. 22. ad Synod. Ephes. apud Coust. p. 1200. — 3) S. Innocent. I. epist. 29. ad Episc. conc. Carthag. apud Coust. pag. 891. — S. Leo Epist. 156. al. 125. — 4) Pius VII. Epist. Encycl. „Diu satis." 15. Maii 1800.