Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

— 15 — stolicas Nostras Litteras in forma Brevis die 20. mensis Novembris anno 1846 datas, et ad universum episcopalem vestrum Ordinem missas, quarum initium „Arcano Divinae Providentiae consilio", et cum omnibus eisdem facultatibus, quae per ipsas Litteras a Nobis datae fuerunt. Yolumus tamen, ut ea omnia serventur, quae in commemoratis Litteris praescripta sunt, et ea excipiantur, quae excepta esse declaravimus. Atque id concedimus, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque, etiam speciali et individua mentione, ac derogatione dignis. Ut autem omnis dubitatio et difficultas amo­veatur, earumdem Litterarum exemplar ad Yos perferri jussimus. „Rogemus, Venerabiles Fratres, de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens : misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Pe­tamus et accipiemus, et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam graviter offendi­mus, pulsemus, quia et pulsanti aperietur, si modo pulsent ostium preces, gemitus, et lacrimae nostrae, quibus insistere et iuimorari oportet, et si sit uuanimis oratio... unus­quisque oret Deum non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit 1)". Quo vero facilius Deus Nostris, Yestrisque, et omnium fidelium preci­bus, votisque annuat, cum omni fiducia deprecatricem apud Eum adhibeamus Immacu­latam sanctissimamque Deiparam Virginem Mariam, quae cunctas haereses interemit in universo mundo , quaeque omnium nostrum amantissima Mater „tota suavis est ac plena misericordiae, omnibus sese exorabilem, omnibus clementissimam praebet, omnium necessitates amplissimo quodam miseratur aíFectu 2)", atque utpote Regina ad­stans a dextris Unigeniti Filii Sui Domini Nostri Jesu Christi in vestitu deaurato cir­cumamicta varietate, nihil est, quod ab Eo impetrare non valeat. Suffragia quoque pe­tamus Beatissimi Petri Apostolorum Principis, et Coapostoli ejus Pauli, omniumque Sanctorum Caelitum, qui facti jam amici Dei pervenerunt ad caelestia regna, et coro­nati possident palmam, ac de sua immortalitate securi, de nostra sunt salute solliciti. Denique caelestium omnium donorum copiam Yobis a Deo ex animo adprecantes singularis Nostrae in Vos charitatis pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Yenerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus curae vestrae commissis peramanter impertimus. Dátum Romae apud S.Petrum die VIII. Decembris anno 1864, decimo a Dogma­tica Definitione Immaculatae Conceptionis Deiparae Virginis Mariae. Pontificatus Nostri Anno Decimonono. PIÜS PP. IX. ') S. Cyprian. Epist. 11. — 2) S. Bemard. Serm. de duodecim praerogativis B. M. V. ex ver­bis Apocalyp.

Next

/
Thumbnails
Contents