Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

— 13 — et usurpentur essentialia jura potestatis civilis." Atque silentio praeteriie non possumus eorum audaciam, qui sanam non sustinentes doctrinam contendunt „illis Apostolicae Sedis judiciis , et decretis , quorum objectuni ad bonum generale Ecclesiae , ejusdemque jura, ac disciplinam spectare declaratur, dummodo fidei morumque dogmata non attin­gat, posse assensum et obedientiam detrectari absque peccato, et absque ulla catholicae professionis jactura." Quod quidem quantopere adversetur catholico dogmati plenae po­testatis Romano Pontifici ab ipso Christo Domino divinitus collatae universalem pa­scendi, regendi, et gubernandi Ecclesiam, nemo est qui non clare aperteque videat et intelligat. In tanta igitur depravatarum opinionum perversitate, Nos Apostoliéi Nostri officii. probe memores, ac de sanctissima nostra religione, de sana doctrina, et animarum salute Nobis divinitus commissa, ac de ipsius humanae societatis bono maximé solliciti, Apo­stolicam Nostram vocem iterum extollere existimavimus. Itaque omnes et singulas pra­vas opiniones ac doctrinas singillatim hisee Litteris commemoratas auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus, easque ab omnibus catholicae Ecclesiae íiliis, veluti reprobatas, proscriptas atque damnatas omnino haberi volumus et inandamus. Ac praeter ea , optime scitis, Venerabiles Fratres , hisce temporibus omnis veri­tatis justitiaeque osores, et acerrimos nostrae religionis hostes, per pestiferos libros, libellos, et ephemerides toto terrarum orbe dispersas populis illudentes, ac malitiose mentientes alias impias quasque disseminare doctrinas. Neque ignoratis, hac etiam nostra aetate nonnullos reperiri, qui satanae spiritu permoti et incitati eo impietatis devene­runt, ut Dominatorem Dominum Nostrum Jesum Christum negare, ejusque Divinitatem scelerata procacitate oppugnare non paveant. Hic vero haud possumus, quin maximis meritisque laudibus Yos efferamus, Venerabiles Fratres, qui episcopalem vestram vocem contra tantarn impietatem omni zelo attollere minimé omisistis. Itaque hisce Nostris Litteris Vos iterum arnantissime alloquimur, qui in sollici­tudinis Nostrae partém vocati summo Nobis inter maximas Nostras acerbitates solatio, laetitiae et consolationi estis propter egregiam, qua praestatis religionem, pietatem, ac propter mirum illum amorem, fidem, et observantiam, qua Nobis et huic Apostoli­cae Sedi concordissimis animis obstricti gravissiinum episcopale vestrum ministerium strenue ac sedulo implere contenditis. Etenim ab eximio vestro pastorali zelo exspecta­mus, ut assumentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, et confortati in gratia Do­mini Nostri Jesu Christi velitis ingeminatis studiis quotidie magis prospicere, ut fideles curae vestrae concrediti „abstineant ab herbis noxiis, quas Jesus Christus non colit, quia non sunt plantatio Patris *)". Atque eisdem íidelibus inculcare nunquam desinite, omnem veram felicitatem in homines ex augusta nostra religione, ejusque doctrina et >) S. Ignatius M. ad Philadelph. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents