Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

— 12 — parentum in filios, cumprimis vero jus institutionis, educationisque curandae". Quibus impiis opinionibus, machinationibusque in id praecipue intendunt fallicissimi isti horni­nes, ut salutifera -catholicae Ecclesiae doctrina ac vis a juventutis institutione et educa­tione prorsus eliminetur, ac teneri ílexibilesque juvenum animi perniciosis quibusque erroribus, vitiisque misere inficiantur ac depraventur. Siquidem omnes, qui rein tum sacram, tum publicam perturbare, ac rectum societatis ordinem evertere, et jura omnia divina et humana delere sunt conati, omnia nefaria sua consilia, studia et operám in improvidam praesertim juventutem decipiendam ac depravandam, ut supra innuimus, semper contulerunt, omnemque spem in ipsius juventutis corruptela collocarunt. Quo­circa nunquam cessant utrumque clerum, ex quo, veluti certissima históriáé monumenta splendide testantur, tot magna in christianam, civilem, et litterariam rempublicam commoda redundarunt, quibuscumque infandis módis divexare, et edicere, ipsum Cle­rum „utpote vero, utilique sciéntiae et civilitatis progressui inimicum ab omni juventu­tis instituendae educandaeque cura et officio esse amovendum". At vero alii instaurantes prava ac toties damnata novatorum commenta, insigni impudentia audent, Ecclesiae et hujus Apostolicae Sedis supremam auctoritatem a Christo Domino ei tributam civilis auctoritatis arbitrio subjicere, et omnia ejusdem Ec­clesiae et Sedis jura denegare circa ea, quae ad exteriorem ordinem pertinent. Namque ipsos minimé pudet affirmare „Ecclesiae leges non obligare in conscientia, nisi curn pro­mulgantur a civili potestate; acta et decreta. Romanorum Pontificum ad religionem et Ecclesiam spectantia indigere sanctione et approbatione, vei minimum assensu potestatis civilis ; constitutiones Apostolicas *), quibus damnantur clandestinae societates , sive in eis exigatur, sive non exigatur juramentum de secreto servando, earumque asseclae et fautores anathemate mulctantur, nullám habere vim in illis orbis regionibus, ubi ejus­modi aggregationes tolerantur a civili gubernio; excommunicationem a Concilio Triden­tino et Romanis Pontificibus latam in eos, qui jura possessionesque Ecclesiae invadunt, et usurpant, niti confusione ordinis spirituális, ordinisque civilis ac politici ad munda­num dumtaxat bonum prosequendum; Ecclesiam nihil debere decernere, quod obstrin­gere possit fidelium conscientias in ordine ad usuni rerum temporalium; Ecclesiae jus non competere violatores legum suarum poenis temporalibus coercendi; conforme esse sacrae theologiae, jurisque publici principiis, bonorum proprietatem, quae ab Ecclesiis, a Familiis Religiosis, aliisque locis piis possidentur, civili gubernio asserere, et vindi­care." Neque erubescunt palam publiceque profiteri haereticorum effatum et princípium, ex quo tot perversae oriuntur sententiae atque errores. Dictitant enim „Ecclesiasticain potestatem non esse jure divino distinctam et independentem a potestate civili, neque ejusmodi distinctionem et independentiam servari posse, quin ab Ecclesia invadantur ') Clement. XII. „In eminenti." Benedict. XIY. ,,Providas RomanorumPii VII. „Ecclesiam Leonis XII. vQuo graviora."

Next

/
Thumbnails
Contents