Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 94 effrenatam vivendi, agendique licentiam misere prolabantur, et ambulantes secundum sua desideria in impietatibus dominationem spernant, majestatem blasphement, et contra principes insurgant, eisque obedire recusent. In summa vero animi Nostri moestitia ob tantam malorum congeriem, quae vos, Yenerabiles Fratres, et fideles curae vestrae commissos premit, non parum certe Nos reficit et consolatur egregia vestra in Ecclesia tuenda, tantisque in laboribus, aerumnisque propter catholicam fidem perferendis virtus et constantia. Et quoniam optime nostis beatos esse, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, ac pulcherrimum et gloriosissimum esse pro nomine Jesu contumeliam pati, eumque salvum fieri, qui perseveravit usque in finem, iccirco nihil dubitamus, quin vos, Venerabiles Fratres, confortati in Domino, et in potentia virtutis ejus pergatis animo invicto pro Dei, ejusque sanctae Ecclesiae defensione, animarumque salute fortiter dimicare, memória repetentes „quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram glóriám, quae revelabitur in nobis" *) Atque iccirco has vobis scribimus litteras, quibus episcopalem vestram in tantis tolerandis angustiis fortitudinem, et in grege vestrae curae concredito vigilantiam magis magisque in Domino excitamus, ut nullis cu'ris, nullis consiliis, nullisque laboribus parcere umquam velitis, quo fideles vobis commissi abstinentes se ab omni specie mali, nullisque deterriti perriculis in catholicae fidei et religionis professione quotidie magis stabiles et immoti permaneant, et numquam ab ejusdem fidei, religionis hostibus se decipi, et in errorem induci patiantur. Ac ipsos fideles vobis concreditos, Nobisque carissimos omni paterni animi Nostri affectu et studio monemus, exhortamur et obtestamur, ut catholicam fidem, religionem ac doctrinam, quam singulari Dei beneficio acceperunt, constantissime profitentes, et cetera omnia posteriora existimantes per semitas mandatorum Dei sedulo ambulent, iisque omnibus instent operibus, quae caritatem vei in Deum, vei in proximum praeseferunt, quaeque catholicae Ecclesiae filios omnino decent. Persuasissimum autem vobis sit, Nos in humilitate cordis nostri ferventissimas diu noctuque sine intermissione clementissimo misericordiarum patri, et Deo totius consolationis offere preces, ut vos induat virtute ex alto, ac divina sua dextera protegat, custodiat, defendat, et exurgens judicet causam suam, et Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus istic divexatur, calamitatibus eripiat, et inimicorum suorum superbiam elidat, eorumque contumaciam omnipotenti sua virtute prosternat, et uberrima quaeque suae bonitatis dona super vos et fideles vobis traditos propitius semper effundat. Atque horum auspicem, et certissimum peculiaris, qua vos in Domino complectimur, benevolantiae pignus Apostolicam benedictionem ex intimo corde depromtam vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque clericis laicisque fidelibus vestrae vigilantiae concreditis peramanter impertimus. Dátum ex arce Grandulphi die 30 Julii anno 1864. Pontificatus Nostri anno decimonono. PIUS PP. IX. Coloczae die 10-a Octobris 1864. *) Rom. c. 8, V. 18.