Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
— 95 — Pro complenda Docentis puellarum labii hungarici statione in Parochia Tisza-Földvár per translationem Josephi Kertész vacente, cujus emolumenta sunt praeter accomodum hospitiura 400 ílni V. A. concursus usque diem 22-am futuri mensis Novembris duraturus cum eo hisce indicitur, ut illám obtinere cupientes recursus suos requisitis documentis instructos Districtus inferioris Tibiscani Vice-Archi-Diacono, Parocho VeteroBecsensi exhibeant. Coloczae die 10-a Octobris 1864. Provincia PP. Franciscanorum Bosnae-Argentinae in Guaciago Ecclesiam et Conventum e piis potissimum oblatis erexit huncque in finem inter caetera 4000 stipendia Missarum necdum persolutarum insumsit, nunc vero eadem Provincia, intentionibus secus etiam praegravata, ad Excelsum Consilium R. L. Hungaricum recurrens oravit, Clerum patriae nostrae eatenus interpellandum, ut is eadem 4000 Sacra absolvenda acceptaret. Cujusmodi petito praememoratum dirigens regni Dicasterium ope Intimati ddto 3-ae curr. Nro 79,933 editi censuit esse deferendum. Perinde F. Schlinkert Vittenbergae in Saxonia, ubi reformatio exordium sumsit, ab anno 1858. constitutus Missionarius, quemadmodum per litteras ad me datas exponit, spiritualibus Christi fidelium inter acatholicos dispersorum indigentiis succurrere cupiens Ecclesiam, qua Catholici illic adusque carent, aedificare intendit et hoc scopo Missarum quoque stipendia, quibus persolvendis ipse haud par est, eundem in finem impendenda ceu charitativas symbolas collegit. Ad exercendum igitur in praememoratum duplicem finem charitatis opus Sacerdotes Archi-Dioecesis hujus eo promtius hisce provoco, quo magis omnibus constat, Catholicos in regno Bosniae subsidii ad promovendam religionem catholicam admodum esse indigós, quove magis e re fore imo necessum esse censeo, ut Vittenbergae Catholica Ecclesia exurgat, ubi per tria saecula fides nostra exstincta fűit ac nunc quoque cultus divinus solummodo in parvo quodam humidoque horreo, quod increscentem fidelium numerum capere haud potest, peragitur. Qui proinde ad praeattactam duplicem intentionem Missas suscipere gratuitoque persolvere et pii operis semet participes reddere cupiunt, numerum Sacrorum ad utramque intentionem distinctim persolvendorum usque finem futuri mensis Novembris ope Districtualium Vice-Archi-Diaconorum isthuc indicent. Coloczae, die 12-a Octobris 1864. ^anctimonialibus Viennensibus a sanctissimo Salvatore nuncupatis ad sarciendos sumtus in ampliandum Claustrum aedificandamque Capellam requisitos porro per decursum unius anni in Hungaria pias symbolas colligendi facultatem concessam et prorogatam esse in consequentiam Intimati ab Exc. Regio Locumtenentiali Consilio ddto 22-ae pr. m. Nro 78,283 exarati pro notitia hisce signifíco. Coloczae, die 12-a Octobris 1864. Nr. 1431. Concursus pro Docentis statione in Tisza-Földvár. Nr. 1461. Missarura intentiones suscipiendae gratuitoque persolvendae. Nr. 1162. Facultas in Hungaria pias symbolas colligendi.