Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 93 ­sacra eorum auctoritate ipsis a Deo tradita, et nullo prorsus modo laicae potestati um­quam obnoxia privare, eosque a propriae dioecesis régimmé et procuratione amovere? Dum autem haec reprobamus et damnamus, eodem tempore clare aperteque declaramus, neminem memoratae ordinationi posse obedire , omnesque Varsaviensis dioeceseos fide­les debere eidem venerabili fratri Sigismundo sedulo obtemperare, qui verus, legiti­musque est Varsaviensis antistes. Nihil vero dubitamus, quin idein dilectus filius Paulus Rzewuski, sui officii probe memor, hujusmodi russici gubernii mandato minimé obsequens pergat Vicarii Ge­nerális munere fungi, sibi commisso a Venerabili Fratre Sigismundo arehiepiscopo Var­saviensi suo legitimo antistite, eique in omnibus diligentissime obedire. Jam vero, Venerabiles Fratres, dum coelum ac terram testes invocando, de omnibus, quae in Poloniae regno aliisque russici imperii regionibus contra catholicam Ecclesiam, ejusque sacrorum antistites, ministros, jura, patrimonium ac dilectos ipsius Ecclesiae filios gesta sunt et geruntur, vehementer expostulamus, et etiam atque etiam querimur persecutionem, quam russicum gubernium contra Ecclesiam gerere non desinit, absit, ut ullo modo probare velimus male consultos motus in Polonia misere excitatos. Omnes enim norunt, quanto studio catholica Ecclesia semper inculcaverit, ac docuerit, omnem animam subditam esse potestatibus sublimioribus, omnesque civili aucto­ritate subjectos esse, debitamque obedientiam praestare omnino debere in iis omnibus, quae Dei, ejusque Ecclesiae ligibus non adversantur. Equidem summopere dolendum, hujuscemodi motus russico gubernio ansam dedisse ad catholicam quotidie magis dive­xandam, et opprimendam Ecclesiam. Dum autem ejusmodi christianae, civilique reipublicae funestissimos motus reprobamus ac damnamus, haud possumus, quin omnibus summis populorum principi­bus vehementer inculcemus, ut quantum in ipsis est, omnia conentur, ne in eos gra­vissima illa cadant divinae sapientiae ad reges verba „Quoniam data est a domino po­testas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scru­tabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis; horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his, qui praesunt, fiet, exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur." *) Atque etiam omnes sum­mos principes majoré, qua possumus i animi Nostri contentione hortamur et rogamus, ut aliquando intelligere, animadvertere ac noscere velint, quod populi, cum a sanctis­sima nostra religione, ejusque salutari doctrina atque a debita erga Deum ejusque Ec­clesiam et leges obedientia, et a libera cum hac S. Sede communicatione amoti fue­rint, tum perniciosissimis quibusque erroribus, vitiisque depravantur, et iccirco evenit, ut iidem populi timore et pietate erga Deum sublata, suavique religionis jugo exuto, et pláne abjecta obedientia, quae Deo, ejusque Ecclesiae et legibus omnino debetur, in *) Sap. 6. V. 4, 5, 6, 7,

Next

/
Thumbnails
Contents