Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 6 ­gilaverit super ea, (Psalm. 126. 1. 2.) nostis perinde, quanta sit naturae humanae fragi­litas, quantis simus circumdati salutis nostrae hostibus, (1. Petr. 5. 8.) nostis denique calamitates praesentis temporis, pastoralium laborum multitudinem, et. maximum im­mortalium animarum pretium atque muneris, quod geritis sane non exiguas difficultates. His omnibus non possumus propriis duntaxat viribus occurrere, sed opus est lumine su­pernaturalis gratiae, quam orando et gemendo quaeramus oportet. Unde, quanta ora­tionis precumque assiduitas sit necessaria, suapte intelligitur. Quare impensius Vobis commendo, ut praeter consuetas a fidelibus quoque peragi solitas quotidianas preces imprimis sacrum Breviarii pensum digne, attente et devote persolvatis, quodipsum Mater Ecclesia ad muniendas animas nostras ceu armaturam fidei nobis porrigit, ut piis affectibus muniti et coelestis gratiae praesidio confortati facilius superemus hostium in­sidias. Hae Breviarii preces per universam Ecclesiam fusae ac in juge sacrificium obla­tae per singula diei momenta ad Patrem misericordiarum ascendunt. Deum reddunt propitium, peccatoribus remissionem, iustis perseverantiam, aegris sanitatem, defunctis requiem obtinent. Septies in die laudem dixi Domino, (Psalm. 118. 164.) laudans invo­•cabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. (Psalm. 17. 4.) Neque id Yos latét Fratres Filiique dilectissimi, quod Sacerdos, ut semet perficere et alios docere possit, scientia sanctorum instructus esse debeat. Scitis quod veritates fidei tum solum in vitám deriventur, si easdem per piam meditationem in succum et san­guinem converterimus. (Gerson. de medit. cons. 7.) Ast scitis etiam quod hujusmodi ve­ritates is solum cum fructu aliis proponere possit, qui earumdem considerationi fre­quentius vacat. (S. Laurent. Just. de inst. Prael. c. 11.) Quapropter cum nil sit ad salu­tem nostram utilius, nil ad perficiendam virtutem christianam efficacius, nil ad robo­randam pietatem praestantius^ quam salutaris quotidianae meditationis usus: idcirco verbis D. Bernardi Vos paterne provocamus, ut dietim quidpiam cordis et temporis Vestri considerationi sequestretis. Hoc autem dico necessitatem intuens, non aequitatem. (Cap. 1. de consid. ad Eug. P.) Compertum praeterea habetis Fratres Filiique dilectissimi, praecipuam curam puritati conscientiae nostrae impendendam esse, eo quidem magis, quia si propriam conscientiam semper rite dispositam habituri sumus, pastorales quoque labores exactius perficiemus et per studium propriae salutis, animas quoque nobis concreditas salvabi­mus. Quaproptor propriae conscientiae consulturi, saepius per annum confiteamur, et Sacramenta Poenitentiae, virtutem quam fidelibus commendamus ante omnia in nobismet ipsis experti, sic mundemur a quotidianis, ut praeservemur a gravibus, et fidelis populus nostro firmatus exemplo per salutarem Sacramenti Poenitentiae et Eucharistiae frequen­tationem in via virtutis et salutis proficiat. Sanctissimum vero est opus, quod in Missae sacrificio agimus. Salvator noster, qui in ara crucis cruento modo semet pro nobis obtulit, quotidie in altari incruento modo per nos offerri voluit. Angeli mirantur potestatem, quam Deus nostris concredidit

Next

/
Thumbnails
Contents