Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 7 ­J manibus, virtute cujus panis in Corpus, vinum in Sanguinem Christi transsubstantiatur.. Cum probe sciatis, quod per oblationem hujus Sacrificii aeterno Deo debitus exhibeatur honor, pro omnigenis vivorum indigentiis coelestis obtineatur gratia, defunctis aeterna concilietur requies, Dei vindicis exarmetur manus et divinae misericordiae exuberent dona: idcirco tractate Fratres Filiique dilectissimi tantum taleque Sacriíicium ea mentis puritate, humilitate, amore atque fiducia, qualem deposcit infinita Salvatoris nostri di­lectio, qui nostri amore homo factus, passus est ac mortuus, et utut resurgens atque in coelos ascendens jam non moriatur amplius, se tamen in sacrificio Missae jugiter immo­lat. Offeramus igitur hoc Sacriíicium cum viva fide, sancto desiderio, sincera pietate, ardenti charitate, nihilque ex omnibus sanctis, quae tractamus operibus aestimemus tanti, quanti hoc divinum Sacriíicium aestimari debet. (Conc. Trid. sess. XXII. de Sacrif. Miss.) Omnes autem ritus pro sacrificii Missae celebratione praescripti ad amussim serventur, quo celebrantis pietate pariter ac religiosa sacrorum rituum observantia praesentium quoque devotio majorem divini amoris flammam concipiat. Ab ara Domini recendentes, piis porro precibus recolamus visitationis divinae beneíicium, amplectamur humiliter Christum hospitem, adoremus ejus infinitam majes­tatem, admiremur immensam ipsius bonitatem, recognoscamus nostram ad grates con­digne agendas insufficientiam, totum quod in nobis est offeramus Sanctissimae Trinitati, consecremus nos Deo, proponamus Patri coelesti nostras aliorumque indigentias, reno­vemus pia proposita et imploremus pro bene perficiendis diurnis laboribus gratiam effi­cacem. Hoc modo fiet nobis Missae sacriíicium in adversis solatium, in tentationibus robur, in periculis praesidium, in difiicultatibus adjutorium. Venite ad me omnes, ait Dominus, et invenietis animabus vestris requiem. (Matth. 11. 28.) Quoniam vero Pastor aeternus nos constituit super ovilibus suis, tamquam pervigilaturos pro salute animarum, quas pretioso suo redemit sanguine, et de quorum manibus eae olim sunt requirendae: eapropter tanto magis intendere opportet curas nostras, quanto praesentioribus ovilia nostra luporum periculis exposita animadverti­mus. Ad praecipuas profecto hujusmodi curarum partes pertinet, ut oves pastorali no­strae curae creditas solidiore coelestium veritatum pabulo nutriamus et salientibus aquis in vitám aeternam refocillemus. Nemo sane nostrum est, qui exploratum non haberet, quantam stragem ignorantia in rebus religionis inferat. Ex hac ignorantia provenit, quod multi cumprimis praedia incolentes pueri vix finem suae existentiae sciant, adole­scentes vero suos parentes non honorent, pessima sensuum illicia sectentur, divinum cultum fastidiant, superiorum auctoritatem contemnant, imo nonnulli publicae etiain securitati perniciosi evadant Deique immemores in gravissima quaeque facile proruant. Ex ignorantia religionis provenit defectus religiosi sensus, rumpuntur morum repagula, silvescunt móres, domestica pietas intercidit, et sanctissima aeque ac maxima religionis praecepta nihili penduntur. Nostis Fratres Filiique dilectissimi, ad horum omnium me­delam munus docendi destinatum esse, de quo jam ope Encyclicarum ddo 31. decembris

Next

/
Thumbnails
Contents