Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 54 — definienda complanandaque dogmata in disceptationem adducta requiritur. Una quippe homini catholico, eaque sola secura suppetit investigandae et cognoscendae veritatis norma : infallibile Ecclesiae magisterium. Quisquis ab hac norma vei latum recedit, un­guem, periculum incurrit aut deviandi a vero , aut praeceps in errores ruendi; nam ut apposite advertit Clemens Alexandrinus : „Opus est amatori veritatis robore animi; necesse enim labi in maximis eos, qui res maximas aggrediuntur, nisi regulám veritatis ab ipsa veritate acceptam tenuerint. Qui autem eo devenerunt, ut a recta via exciderint, merito etiam falluntur in plurimis singularibus propterea, quod non habeant verorum et falsorum judicium pláne exercitatum in iis, quae oportet, eligendis." — Sed quod multos moleste affecit, ac minimé probari posse videbatur, est fastidiosum illád, altoque super­cilio prolatum judicium, quo nonnulli conventus illius theologi scholasticos veteres per­strinxerunt; quasi cultioribus ingeniis et indigentiis hodiernis haud amplius accotnmo­dos, ideoque absque dispendio negligendos; id enimvero cum alienum est ab aequitate summis illis debita doctoribus, quorum admirabilem sapientiam et vitae sanctitatem ve­nerantur omnes, qui eos propius noverunt; tum ipsi Ecclesiae injuriosum, quae per plura saecula eorum principia et methodum in scholis doceri permisit, eorumque doctrinam ad penitiorem religionis cognitionem adipiscendam, et refellendos adversarios maximé op­portunam judicavit. Quid quod hodiedum non pauci censeant, unicum fere médium phi­losophiae instaurandae esse, si ea ad scientiam vere catholicam, qualis in seholasticorum operibus prostat, exigatur; non quidem eo sensu, ut eorum vestigiis serviliter insista­mus : sed ut, quae ab illis accurate ac ingeniose sunt deducta, in usum nostrum verta­mus, et adjectis quae recentior aetas protulit scientiarum incrementis, excolamus prove­hamusque. „Semper enim crescere potest in hac vita studium sapientiae, quia nihil est perfectum in humanis inventionibus. Quapropter antiquorum defectus deberemus nos posteriores supplere, quia introivimus in labores eorum, per quos possumus ad meliora excitari," inquit Iiogerus Baco. 2) Quare mirum profecto videri nequit, monacensem illum theologorum congressum SS. D. N. PIO Papae IX. gravissimis alioquin curis oppresso, anxiae sollicitudinis cau­sam praebuisse; qui propterea de rebus illic gestis certior factus, impetrare a se ipso non potuit, quin datis ad Archi-Episcopum Monacensem litteris paterna benignitate ple­nis, suam de congressu illo mentem depromeret. Litterae hae apostolicae, ob summum ipsarum momentum hisce subnexae communicantur, omniumque attentioni majorem in modum commendantur. Síromat, lib. 7. c. 16. — ') Opus május par. 2. c. 8,

Next

/
Thumbnails
Contents