Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 55 — Venerabili Fratri Gregorio, Archi-Episcopo Monacensi et Frisingensi Pius PP. IX. Venerabilis Fráter, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Tuas libenter aceepimus Litteras, die 7. proxime elapsi mensis Octobris datas, ut Nos certiores faceres de Con­ventu in ista Monacensi civitate proximo mense Septembri a nonnullis Germaniae Theo­logis, doctisque catholicis viris habito de variis argumentis, quae ad theologicas praeser­tim ac philosophicas tradendas disciplinas pertinent. Ex Litteris Tibi Nostro jussu scri­ptis a Yenerabili Fratre Matthaeo, Arcbi-Episcopo Neocaesariensi, Nostro et Apostolicae hujus Sedis apud istam Regiam Aulára Nuntio et facile noscere potuisti, Venerabilis Frá­ter, quibus Nos sensibus affecti fuerimus, ubi primum de hoc proposito Conventu nun­tium accepimus, et postquam agnovimus, quoraodo commemorati Theologi et viri ad hujusmodi Conventum invitati et congregati fuere. Nihil certe dubitare volebamus de laudabili fine, quo hujus Conventus auctores fautoresque permoti fuere, ut scilicet omnes Catholici viri doctrina praestantes, collatis consiliis conjunctisque viribus, germanam catholicae Ecclesiae scientiam promoverent, eamque a nefariis, ac perniciosissimis tot adversariorum opinionibus, conatibusque vindicarent ac defenderent. Sed in hac sublimi Principis Apostolorum Cathedra licet immerentes collocati asperrimis hisce temporibus, quibus Sacrorum Antistitum auctoritas, si unquam alias, ad unitatera et integritatem catholicae doctrinae custodiendam vei maximé est necessaria, et ab omnibus sarta tecta servari debet, non potuimus non vehementer mirari videntes, memorati Conventus invi­tationem privato nomine factam et promulgatam, quin ullo modo intercederet impulsus, auctoritas et missio ecclesiasticae potestatis ad quam proprio, ac nativo jure unice per­tinet advigilare ac dirigere theologicarum praesertim rerum doctrinam. Quae sane res, ut optime noscis, omnino nova ac prorsus inusitata in Ecclesia est. Atque idcirco volui­mus, Te, Venerabilis Fráter, noscere hanc Nostram fuisse serrtentiam, ut cum a Te, tum ab aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania Antistitibus probe judicari pos­set de scopo per Conventus programma enuntiato, si nempe talis esset, ut veram Eccle­siae utilitatem afferret. Eodem autem tempore certi eramus, Te, Venerabilis Fráter, pro pastorali Tua sollicitudine ac zelo omnia consilia et studia esse adhibiturum, ne in eo­dem Conventu tum catholicae fidei ac doctrinae integritás, tum obedientia , quam omnes cujusque classis et conditionis catholici homines Ecclesiae auctoritati ac magisterio prae­stare omnino debent, vei minimum detrimentum caperent. Ac dissimulare non possumus, non levibus Nos angustiis affectos fuisse, quandoquidem verebamur, ne hujusmodi Con­ventu sine ecclesiastica auctoritate congregato exemplum praeberetur sensim usurpandi aliquid ex jure ecclesiastici regiminis et authentici magisterii, quod divina institutione proprium est Romano Pontifici et Episcopis in unione et consensione cum ipso S. Petri Successore, atque ita, ecclesiastico ordine perturbato, aliquando unitas et obedientia fidei apud aliquos labefactaretur. Atque etiam timebamus, ne in ipso Conventu quaedam enunciarentur ac tenerentur opiniones et placita, quae in vulgus praesertim emissa et catholicae doctrinae puritatem et debitam subjectionem in periculum ac discrimen voca­*

Next

/
Thumbnails
Contents