Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 35 commonet. Idcirco etiam Summus Pontifex, cum vidisset se in exercitio potestatis suae quadamtenus impediri, sedem Roma Gaetam transtulit hancce causam adferens: ,Inter motiva, quae nos ad discedendum Roma impulerant, hoc erat gravissimum, ut in exercitio potestatis apostolicae plena libertate possimus uti, de cuius potestatis exercitio inter praesentes circumstantias universus catholicus orbis id posset supponere, quod in nostris manibus amplius liberum non sit.'*) In hunc sensum loquitur celebris Meldensium Episcopus B. Bossuet, cum seribit: ,Dei voluntas fűit, ut Ecclesia, haec omnium regnorum Mater, subseque in rebus quoque saecularibus a nullo imperio dependeat, et ut sedes, quae universi catholici orbis fidelium unitatem custodire debet, tandem super omnes illas controversias elevetur, quas diversarum partium studia, vei regnantium principum simultates exeitare possent. Et huius quidem divini plani fundamentum iam sub Pipino et Carolo iactum est. Per piam liberalitatem horum principum factum est, quod caput Ecclesiae ab omni saeculari potestate independenter in eum statum devenerit, ut multo nunc liberius possit sub communi regum christianorum protectione pro communi bono exercere spirituális regiminis hanc coelestem potestatem, et quod manutenens iustissimam lancem inter tam diversa ,saepeque sibi tam inimica regimina unitatem in omni corpore conservat iam inexorabilibus decretis, iam sapientissimis moderationibus utendo. 2) Yeritatem hanc omnis história adeo evictam exhibet ut — quemadmodum Thiers in opere de consulatu et imperio Galliae meminit — ipse primus consul galliae circa Pontificis primatum sequentibus mentem suam enuntiaverit: ,Institutum illud, quod unitatem fidei servat, videlicet Pontifex velut custos catholicae unitatis est mirandum institutum. De eo quidem Pontificem postulant, quod sit externus princeps. Hic regnans est omnino extraneus princeps, et gratias agere debemus Deo, quod sit extraneus princeps. Pontifex extra Parisios degit, et hoc bonum est, Pontifex non est nec Madriti, nec Yiennae, et hinc est, quod eius spirituálém auctoritatem feramus. Numquid est credibile, quod si Pontifex Parisiis degeret Yiennenses et Hispani parati forent eius acceptare mandatum. Felices igitur sumus, quod Pontifex extra nostrum regnum suam habeat sedem, et quod extra nostrum regnum habens sedem, apud nostros aemulos non habeat, quod sedem suam recte Romae habeat, remotus ab imperatorum Germaniae, regum Galliae, et Hispániáé influxu, conservans aequilibrium inter catholicos principes. Ad regendas animas istud est optimum, ac beneficentissimum institutum, quod saltem cogitare licet. 4 3) d) Quod denique avitam gentium consensum attinet — quis non adverteret possessiones has romanorum Pontificum a primordiis Ecclesiae exordia sumere, quae progressu temporis pia veneratione fidelium semper crescente, magis adauctae sunt. Fideles certatim contendebant, ut sua latifundia Patri christianitatis possint offerre, et Principes inde a Constantino Magnó Pontificibus non extorquentibus neque rogantibus larJ) Vide Religio 1849 II. n. 13. 2) Discours sur 1' Unité de L' Eglise. Cf. Religio 1849. II. n. 14. 3) Thiers in opere de Consulatu, et imperio Galliae Cf. Religio 1849. II. n. 14.