Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

giti sunt suarum ditionum bona. Ab inde in terris Pontificum, totus orbis catholicus ipsius Ecclesiae proprietatem videt, quae ad ipsius Ecclesiae necessitates sublevandas ser­Vit. Novit universus orbis ex his ditionibus non cognatos Pontificum ditari, qui ad cer­tum gradum nequidem permittuntur in Urbe degere; neque ad privata commoda procu­randa haec bona derivari, sed ad universalis Ecclesiae necessitates, ad splendorem ecclesiarum promovendum, ad cultum divinum congrue augendum, ad artium sacrarum specimina procuranda, ad populos barbaros convertendos, ad pia instituta tum conser­vanda tum multiplicanda, ad iuvandos egenos, pauperes orphanos: ut adeo in his pos­sessionibus omnes catholici, omnes egeni et afílicti, omnes gentes haereticae et infideles, tota Ecclesia catholica suum proprium bonum inveniat. Novit porro universus catholi­cus orbis hoc saltem modo proprietatis ius salvum consistere, si Sactissimo Patri, qui omnia bona optimo et eminenti iure tenet salva constet in suas terras possessio. Novit etiaxn universus christianus orbis, mox ubi Pontificis ditiones surreptae, Eiusque iura conculcata fuerint, ipsorum aliorum quoque regnantium principum facile succutiendos tronos, et privatorum simul securitatem plene labefactandam fore. Novit demum orbis catholicus in direptione pontificiae ditionis furtum, spoliationem, sacrilegium ac parrici­dium canonisandum fore; idcirco ingemuit Ecclesia in conciliis provincialibus per orbem terrarum habitis, in episcoporum omnis nationis pastoralibus litteris, in summi Ponti­ficis allocutionibus, in cordibus omnium cordatorum ministrorum Ecclesiae, atque in intimo dolore innumerabilium fidelium. Universus enim consurgit catholicus Orbis, et longe lateque trans alpes et maria colligit charitatis symbola pro Petro, qui páter est universi catholici mundi. Sacrilega illa violentia, qua hae ditiones surreptae sunt con­demnatur per universam Ecclesiae et juris históriám, quae sat superque refert Pontificum in suas terras antiquissima et prorsus legitima jura; condemnatur per principia iuris, quibus Pontificiae ditiones originem debent; condemnatur per pos­tulatum libertatis ecclesiasticae, quae nisi salvo Pontificum in suas terras iure sub­sistere potest; condemnatur denique per consensum universae Ecclesiae, quae Ponti­ficem regem esse profitetur et semper profitebitur, etiam si hunc suum Regem spinis co­ronatum dolens debebit cernere. Merito namque in hac matéria magnus ille Meldensium Antistes dixerat: ,Scimus, quod Pontifices ita legitimo iure ac quiscunque altér possi­deant sua bona, iura et imperia. Scimus insuper, quod haec bona, tanquam Deo oblata, consecrata existant, et quod illa sine sacrilegio nemo furari possit. Sedes apo­stolica Urbis Romae, possessionumque eiusdem ideo principatum tenet, ut potestatem spirituálém pro universo mundo, tanto maiori libertate, pace et securitate exercere possit. Quapropter de possessionibus pontificiis nonmodo apostolicae Sedi, sed et uni­versae congratulamur Ecclesiae, atque pleno cum fervore nostri desiderii exoptamus, quatenus hic Sedis Apostolicae principatus in sempiternum, sub omni respectu salvus et intactus permaneat.' 1) >) 111. Benignus BossuetT Defens. Declar. L. 1. Sect. 1. Cap. 16. p. 2'3. Conf. Relig, 1S19. II. n. 15.

Next

/
Thumbnails
Contents