Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 34 gitimo semper iuris titulo acquisitae sunt. Vei itaque nullum erit fundamentum iuris, quo possessio certarum ditionum evidenter monstretur, sicque omnis possessionis fundamentum ruit, vei etiam pontificiae ditiones pro ratis ac sacratis aeviternum existimari debent. Merito itaque notus 1) quidam Juris Consultus ait: Competit Papae potestas temporalis sive politica, quam habét in tota ditione Ecclesiastica, more principum ceterorum, qui summo potiuntur imperio. Potestas haec sive repetatur e consensu populorum, sive ex principum donationibus, sive ex diuturna praescriptione, sive etiam ex onerosis contractibus, tam iustum porro est, tamque legitimum pontificium impérium, ut nemini potiora iura esse possint. c) Quod vero libertatem Ecclesiae attinet, nil magis certum est, quam quod ad eam convenienter exercendam Pontifex talibus mediis, ac reditibus indigeat, quae Eundem ab omni prorsus mendicatione, et potestatis cuiusdam civilis influxu independentem constituant. Necesse est, ut Pontifex velut páter totius christianitatis in talibus circumstantiis vivát, quae eundem quoad decreta in effectum deducenda nihil impediant. Summus Pontifex velut totius orbis christiani Spirituális Rector ab omnibus christianis velut independens agnoscatur est necesse, ne vei ullus mortalium ad eam cogitationem facile deveniat, quod Papa in suis ferendis sententiis externo inflectatur influxu, vei illi regimini in cuius territorio vivit favendo, partium studio ducatur. Necesse est, ut cum Pontifex sit Magister totius christiani orbis in exercitio muneris docendi nullius potestatis civilis cohibeatur obstaculis. Unde merito praeclarus comes Montalambert 2) in conventu nationali Gralliae dixerat: Libertatis catholicorum indispensabilis conditio est libertás Pontificis, quoniam si Pontifex, qui catholicorum est summus Iudex, suprema potestas, ac vivum fidei iuriumque organon, non sit liber, nos quoque cessavimus liberi esse. Quapropter ius habent catholici a publica potestate nec non a regimine, quod eosdem repesentat praetendendi, ut eisdem securam praestet tam personalem libertatem spectata religione, quam libertatem eius, qui ratione catholicorum est viva religio. — Necesse est, ut Pontificem omnes christiani pro liberrimo capite Ecclesiae, atque pro tali Patre habeant, qui singulos velut dilectos filios amat, qui nulli bellum indicere cogitur, neque vivit in territorio alterius Principis, qui bellum aliis nationibus indicere possit. Hinc admiratus est orbis Pii VII. constantiam, qui ad gravissimas Napoleonis I. adursiones ut Angliáé bellum indiceret inflecti nullatenus potuit, sed respondit: quod cum esset totius christianitatis communis páter, inter christianos ne unum quidem pro suo hoste considerare possit. Necesse est, ut potestas summi Pontificis semper in impedita exerceri, eiusque mandata ad omnes gentes dimitti possint eaque omnes recipiant, quod haud facturi essent, nisi Pontifex ab omni civilis regiminis influxu immúnis maneat. Ad officia enim Pontificis spectat, ne unquam in suspicionem adduci possit seu a principibus, qui suos populos opprimunt, seu a populo, quem si est inobediens, Pontifex ') Joannis Devoti Instit. Canon. t. 1, pag. 124. 3) Montalambert in conventu nationali. Vide dissertationem 111. Doupanloup Eppi Aureli. Cf. Religio 1849, II. n. 13.