Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 30 — niam intellectus saltem quod verum est cognoscit, sed insuper necessarium est; ut veri­tates in sensus penetrent, et in aíFectus transeant, totiusque vitae nostrae elementum constituant. Hic vero finis obtinetur in meditatione, quae veritates Religionis in memó­riám revocat, menti exhibet, per intellectum expendit, affectibus admovet, et ita in pia desideria, sancta proposita, efficacia voluntatis decreta, inque ipsam vitám trans­fert. — Porro necessitatem meditationis docet: 3-o. Nattira Sucerdotalis ministerii. Yocationis siquidem sacerdotalis functiones sunt spirituales et salutis animarum curam respiciunt, ut proinde rite tractentur, ea­rumdem gravitas et sanctimonia mentibus nostris frequentius exhiberi debent. Ita, ut quis Missae Sacrificium semper cum convenienti praeparatione celebret, requiritur: ut de eius dignitate saepius cogitet, ne secus per consvetudinem oblitus momentum, huius Sanctissimae actionis reverentiam perdat. Pariter, Sacramentorum dispensatio mentem piis affectibus erectam deposcit ; omnes denique sacerdotales functiones cum salutem animarum respiciant, merito exigunt, ut Sacerdos per iuge meditationis studium pre­tium animarum semper prae oculis teneat, et mentem charitatis ac misericordiae sensu imbutam liabeat. Apposite in hanc rem pius Sacerdos 1) ait: „Homines qui in aére vi­vunt, suspirant continuo in aerem; ut a'éris spiritum attrahant. Tu sacerdos, qui de coe­lis vivere debes, ad coelum indesinenter suspira; ut coelestem Spiritum attrahas. 0 fili! quam necessarium est, ut ego dirigam omnes gressus, et actus tuos, in ministerio, quod exercendum suscepisti! Quam grandé est! quam sanctum! quam periculosum!" *) — Necessitatem meditationis docet: 4-o. Natura muneris docendi, quod unum e praecipuis sacerdotalibus obliga­tionibus constituit. Sacerdos siquidem, iam scholaribus exponit rudimenta fidei, iam nupturientes ante initum gravissimum matrimonii statum instituit, iam ad paschalis Con­fessionis congruam susceptionem fideles praeparat, iam proles ad primam Confessionem, vei Communionem, vei ad suscipienduui Confirmationis Sacramentum disponit, iam oc­casionali quadam adhortatione fideles suos excitat, iam sacrum sermonem elaborat, iam in privata institutione homines diversissimae indolis, culturae, indigentiae erigit, monet, docet et hortatur, iam in sacro tribunali munere doctoris, medici et iudicis fungitur — at pro his ornnibus muneris docendi partibus facilitatem, dexteritatem et unctionem me­ditatio suggerit. Sane, quo uberius Sacerdos e frequentius institutis meditationibus con­vincitur de animarum pretio, eo efficitur ad instituendos fideles solertior; quo magis virtutis naturam cognoscit eiusque maiori amore tangitur, eo fit ad implantandum amo­rem virtutis aptior; quo fragilitatem naturae humanae in seipso cognoscit evidentius , eo fit in aliorum institutione aequior et mansvetior; quo demum magis ad promovendum di­vinae gloriae studium semet aptis considerationibus excitat, eo fit zelus eius ferven­tior. — Necessitatem meditationis docet: 5-o. Propriae conscientiae studium. Probe constat, quantopere opporteat Sacer­\) Memorale vitae Sacerdotalis. Cap. 25. De oratione mentali.

Next

/
Thumbnails
Contents