Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 31 ­dotem in amore veritatum crescere; in bonis operibus proficere, animam propriam con­tra hostes suae salutis munire , semet ad ferendos graves labores confortare, verbo conscientiae suae debite prospicere. Cultura conscientiae, quae alioquin cuiuslibet homi­nis est fidissimus amicus et testis, Sacerdos eo magis eget, quia non facile habét alios directores et custodes, qui ipsi ut hominibus in saeculo viventibus ad manus deserviant. Laicum ad fervorem christianae vitae Sacerdotis vox excitat, subditos praepositi docent; ast Sacerdos nisi vigilantem monitorem in sua conscientia possideat, pro propria sua aninia fere privatus est bono consilio. — Meditationis necessitatem docet: 6-0. Indoles culturae intellectualis , quae ut debita sit, intellectus cognitas ve­ritates rite digerere debet. Experientia siquidem teste: qui légit et cogitat, quive lecta et cogitata sibi ipsi applicat, uberius penetrat veritatum sensum, quem secus obiter so­lummodo perciperet, in meditationis autem studio intellectus eius amplius perficitur per veritatum lumen. — Nec diffitendum , quod : 7-o. Meditationis usum propria quoque consolatio persvadeat. Si quidam vete­res philosophi in inquisitionem veritatum , quas lumine naturalis rationis quaerebant, tanto cum amore fuerant defixi, ut aliqui eorum, S. Francisco Salesio J) teste oculos sibi hoc fine curaverint erui, ut sic recollectione mentis firmata, veritatum naturalium facilior fieret disquisitio et anima uberiori intus repleretur solatio — quid dicamus de consolatione veritatum aeternarum, quarum meditatio super mel dulcis, et quarum vir­tus in erigendo ac consolando homine omni humano invento est efficacior. Sane doctrina Jesu Christi est, quae nos in difficultatibus erigit, in tentationibus confortat, in dubiis dirigit, in afflictionibus solatur, atquae in cunctis periculis praestat securos. — Insuper 8-0. Fatendum est, meditationem esse quadamtenus omnium hominum quotidia­narn praxim. Ita consvetum est agricolis de cultura agrorum, nautis de vento, merca­toribus de mercibus, militibus de bello cogitare et loqui. Sacerdos autem, qui custodit atria Domini, in lege Domini meditabitur die ac nocte, et diliget legem Domini super aurum et topasion. 9-o. Hanc singularem meditationis utilitatem commendare volens etiam Sum­mus Pontifex Benedictus XIV., 2) omnibus Christi fidelibus, qui quavis die per dimidiam horam, vei adminus per quartam horae partém orationi mentali devote vacant pro una vice in singulo mense, utpote dum confitentur et sanctissimum Eucharistiae sacramen­tum recipiunt atque pro Ecclesiae exaltatione orant, indulgentias plenarias concesserat­Talem porro plenariam indulgentiam itidem pro singulo mense illis quoque concesserat, qui orationis mentalis modum alios privátim, vei publice doceant, item et eis, qui si­milem instructionem excipiunt. Catechismus vero Romanus summopere optat, ut pa­stores animarum suos fideles circa meditationem de mysteriis passionis dominicae insti­') In Libro de Amore Dei. ') In Bulla ,Quemadmodum' de dto 16. Decembris. 1746.

Next

/
Thumbnails
Contents