Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 20 ­II. E Studio Biblico Yeteris Foederis. Sistatur Regis Dávid brevis história, in cuius decursu exhibeatur paucis, a) quam magna fuerit eius in Deum pietas; !>) qnanta in adversis in Denm fiducia; c) quanta erga suos hostes clementia; d) quae denique calamitates, quibus per Dominum castigatus est. t Davidis história pertractatur in libris Regum , et incipit 16. capite primi libri, atque continuatur per totum secundum librum, et tandem in libro tertio capite 2. finit. — Dávid singulari consilio in Regem electus, ad mandatum Domini per Samuelem prophetica unctione unctus est. Hostem populi Dei in nomine Domini accedens, in funda et lapide praevaluit. Jonathas licet in Davide suum aemulum, patris sui successorem, et heroem se maiorem videre debuerit, eum tamen nobili charitate dilexerat; Saul vero odio prosequi coepit. Jonathas frustra patrem suum placare studuit, nam necesse fűit Davidem sibi fuga consulere. Profugus Dávid ad Nőbe, a Sacerdote Achimelech bene­vole exceptus, panibus propositionis refectus, et gladio Goliath provisus est, et qui de patria tam praeclare meritus erat, ad terram Philistaeorum exul migrare debuit. Di­vina providentia abhinc Davidem miro modo protexerat. Ad speluncam Odollam, quo se Dávid e regione Philistaeorum contulit, convenit ipsius páter, mater, fratres et tota cognatio, quia his omnibus a Saulo timendum fűit. Convenerunt etiam quidam alieno aere onerati vei amaro animo, viri incirca 400. Dávid, ut parentes suos in tuto collocaret, eosdem curae regis Moabitarum resignaverat. Interim Saul ex Idumaeo Doeg intelligens, quod Dávid nuper in Nőbe pacifice exceptus fuerit, Achimelechum Summum Sacerdotem, cum aliis sacerdotibus e Nőbe accersitis, licet nullius culpae reos, utpote eius prorsus inscios, quod inter regem et Davidem inimicitiae ferveant, sine ornni mise­ricordia per Doeg Idumaeum occidi mandavit, 85 viros et eorum mulieres parvulos lac­tantes, imo et animalia. Unicus Achimelechi filius Abiathar de hac strage salvatus, ad Davidem profectus enarrabat, qualiter Doeg totam patris sui domum occiderit. Ex hac occasione Dávid conscripsit contra Doeg psalmum 51-um, cuius initium: „Quid gloria­ris in malitia, qui potens es in iniquitate;" Abiatarum vero sub suam tutelam recepit. Interim tribulatio Davidis continuabatur. Reversus enim e Moabitarum praesidio, cum oppidum Ceilam in tribu Juda situm contra Philistaeos defenderet, divino monito edoctus se ab oppidi incolis Saulo tradendum fore, in desertum Ziph commigraverat. Ab inco­lis Ziph Saulo denuntiatus jam fere conclusus fűit, interim Saul adveniente de irruptione Philistaeorum nuntio a persecutione Davidis ad tempus abstinuit. Repressis tamen tan­tisper Philistaeis Saul mox contra Davidem, qui tunc in deserto Engaddi latitabat pro­cessit. Dávid Saulum in spelunca dormientem inventum perdere potuit, ast tantum abest, ut hoc ipse fecisset, quin potius suos socios, regem occidere volentes , id facere prohibuit. Saulus cognita hac magnanimitate Davidis illi pacem iuraverat, illám tamen

Next

/
Thumbnails
Contents